Latin
BARTHOLOMAEI EUSTACHII
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 8-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quod quum ita se habeat, ut excusatione digni videntur illi, qui existimari possunt hanc concavitatem propter parvitatem potius omisisse, quam ignorasse, ita justa reprehensione minime carent alii permulti, qui hujusce obscurissimi foraminis nulla habita ratione, nervorum vasorumque continuum ductum distributionem &insertionem in eamdem concavitatem veluti facile pingunt, ita sese ostensuros recipiunt. CAP. III. Dentium Magnitudo, &Numerus. Jomo multis animalibus comparatus Os anguAstum habet, &Dentes exiguos, etenim pro magnitudine Oris Dentium quoque robur, quod in figura duritieque ac mole consistit, Natura singulis attribuit: quodsi Humani Dentes inter se conferantur, aequales profecto non sunt, sed alii parvi, alii magni: Magnos appellare videntur Anatomici pluribus radicibus affixos, exiguos paucioribus, uni scilicet, vel ad summum duabus: utrum autem hac ratione adductus, inter exiguos primos etiam Maxillares Galenus numeret, an secus, ex ejus Verbis difficile percipitur; quamvis enim hoc ea in parte innuere videatur, ubi ait in media Oris capedine magnos Dentes esse, in interna exiguos, veluti etiam in anteriore: tamen alibi Molares magnos esse testatur, reliquos exiles, ut dubitet aliquis, sibi ipsum non constare. De Numero Dentium inter Anatomicorum Principes non parva lis est; plerumque, ut ait Hippocrates, duo &triginta sunt, nimirum in utraque Maxilla sexdecim. Galenus in eadem est sententia; interdum tamen hunc numerum, ut mox dicam, vel auget vel imminuit: Aristoteles plures Dentes Maribus inesse quam Foeminis, &iis, qui longioris vitae sunt, quam qui brevioris, fortasse minus recte existimavit.