Latin
BARTHOLOMAEI EUSTACHII
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 9-2
Unproofread scanNot analysed yet
Posteriores rem hanc clarius explicantes, triginta duos Viris, triginta Mulieribus assignant; cujus quidem dissensionis causam puto ego ad solos Maxillares esse referendam, quia in Hominibus Incisorum &Caninorum numerus perquam raro, Maxillarium vero frequenter immutatur; ideoque quum de Molaribus agemus, hac etiam de re disputabimus. CAP. IV. Dentium Sedes, Dispositio, Intervallum &Vincula. Quum de universo genere, &magnitudine, ac numero Dentium abunde scripserimus, ordo expostulat, ut de situ agamus: sunt vero à nobis sedes, dispositio, intervallum, vincula, ac demum articuli species diligenter considerandae. Humanorum sedes est extremus tantum utriusque Maxilllae ambitus; quamquam multis belluis, sicut fere cunctis piscibus, Palatum quoque ac Lingua, &nonnullis aliis Venter pro sede sunt; &quae ruminant, ut Anatomici omnes scribunt, inferiorem tantum ordinem Dentium habent, quod tamen non ita intelligendum est, ut quispiam hoc sermonis genere deceptus putet, eas superioribus Dentibus prorsus carere, sed illis tantum, qui ad superius labrum pertinent: Homo ab utroque horum animalium genere situ Dentium plurimum discrepans, eorum numero comprehenditur, quae ἀμφώδοντα, quia utrimque Dentes habent, a Graecis nuncupantur; cujus generis etiam sunt, &quae a devoranda carne σαρκοφαγοῦντα &quae a soudis pedibus μωνυχα dicuntur.