Latin
LEALIS LEALIS
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 8-3
Unproofread scanNot analysed yet
quod non adeo facile illorum pace concederem, aut Apollini cariora capita in abditiora admittuntur Naturae, quod equidem inviderem, si crederem, aut demum ea narrant, quae lumine non palpant, sed effingit imaginatio. Caeterum majorem illorum partem, &cordatiorem &veriorem autumo, siquidem quae scribunt, neque nos latent, qui coecis articulis corpora haud inambulamus. Vera tamen loquor, multa praeterea sunt, mihi sive favore Numinum, sive cultri solertia perspecta, quae aut perobscure, aut latum ne quidem unguem illos animadvertisse comperio. Sed video quod mihi mirabundus objicias, qualis sim ego, &quo ἐνθουσιασμῷ percitus, qui talia jacto, non enim ex interioribus me genuit Natura medullis suis, neque sacra lactarunt ubera, aut caeteris fortasse minus de calice Thebani in hunc mundum intrans ebibi. Utinam Dominice haec vera non essent, &Platonem de mendacio redarguere liceret dicentem, omnem animam, quum primum in corporis vinculis includitur, amentem fieri. Quotusquisque enim est, qui errorem, &ignorantiam non degustaverit? Scio Naturam, ut cum a Cicerone loquar, parvulos nobis dedisse igniculos, quos celeriter opinionibus depravatis sic restinguimus, ut nusquam ejus lumen appareat. Apage stuporem attamen istum, &caperatam explica frontem an tibi fortasse in mentem non venit quod, apud b Xenophont. γα legitur -----Τῶν Πόνων Πωλοῦσιν ἡμῖν πάντα τʼ ἀγαθὰ θεοί. Labore a Cicero Tuscul. Quaest. 3. b Xenophon. 2. memor. Labore nobis cuncta Dii vendunt bona. Ita mihi profecto contingit, siquid enim habeo reliquis in Re Anatomica ignotum, id studio debeo, contentionibus, &vigiliis, quibus adeo, ut ita dicam, obstinate incubui, ut aliquid prorsus non contemnendum ab invidiosa, &sua opera profundissima operiente caligine Natura extorserim.