Latin
EUSTACHIUS
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 83-2
Unproofread scanNot analysed yet
Putavi aliquando hanc objectionem posse argute dilui, asserendo candens ferrum, non aliter ac multa Escharotica medicamenta, una cum temperie vim sentiendi penitus auferre: sed quoniam firma &evidenti ratione hoc probari non potest, praestat nunc addere Dentium proprium esse, ut nec omnia, quae eos immutant, sentiant, nec ab his dolore aeque afficiantur, quae eis molestiam afferre possunt: illud sane Aretaeus innuere videtur: hoc Aristoteles aperte asserere: nimirum quia Dentes magis a calido &à frigido, quam ab aliis qualitatibus laeduntur, &frigidi sensus qualitas molestior eis est, quam calidi, plusque detrimenti, quemadmodum experimur, a multis, quae potestate calida aut frigida sunt, &tota ei substantia inimica, quam ab aliis accipiunt.