Latin
EUSTACHIUS
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 84-2
Unproofread scanNot analysed yet
Haec a me adducuntur, non quia magni momenti sint, &confutari nequeant, sed quoniam in iis, quae demonstratione carent, probabiles rationes, Galeno teste, sperni non debent: sed liceat mihi parumper ab Anatomico negocio digredi, &ex iam dictis inferre, quosdam Medicos hodie contentiose nimis asserere, solutionem continui adeo propriam doloris causam esse, ut sine ea nullo pacto excitari possit; nam hac ratione Dentium substantia, quae ob duritiam neque contrahi neque distendi potest, non nisi erosa, vel maxime inflammata cruciatu afficeretur; &quemadmodum, quum ignis violentiam patitur, major in ea dolor excitari deberet, quoniam malum, quo premitur, est etiam vehementius, ita a levioribus sensibilibus, cujusmodi frigida sunt, nullam molestiam capere illam oporteret, quoniam robur &vis eorum non est tanta, ut cogendo disjungere materiam tam duram possit: &tamen si hoc concederemus, quum soluta membri unitas, continuaeque ejus substantiae disjunctio morbus jam factus &permanens sit, cogerentur Galeno, cujus doctrinam profitentur, adversari; ille enim Archigenem secutus, maximum dolorem ob alterius partis consensum fieri posse testatus est, ea parte, quae dolore afficitur, nihil adhuc patiente.