Latin
CAP. XXXIII
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 88
Unproofread scanNot analysed yet
Accedit, quod nulla evidens ac firma ratio assignari potest, quae suadeat, si ex Cava fere innumerae oriuntur venae, neque substantia, neque structura, ullo pacto discrepantes, cur in reliquas quidem sanguis utilis, serosus vero in eas solum, quae ad Renes tendunt, convertatur: si quidem dum venae contrahuntur, ut humorem trudant, utique non illum modo, sed etiam omnem, qui in ipsis continetur, sanguinem simul cum eo in Renes compellent: minime ergo dieendum est, vena Cava mittente urinam percolari; nisi Renes trahendo ipsi opem ferant; hoc enim reliquum est, postquam caeterae causae, si a Renum attractione discesseris, commentitiae sunt, &nullum momentum habent.