Latin
CAP. XXXIV
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 88-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXXIV. Renes Sanguinem Serosum Attrahunt ob Similitudinem totius Substantiae. Cum ergo serosus humor per se non feratur ad CRenes, multoque minus solae venae eum mittant, reliquum est fateri vim quampiam in Renibus esse, quae ob totius substantiae similitudinem, serosi humoris qualitatem ad se trahere sit apta; neque enim diversa ratio assignari potest, qua hic humor per Renes feratur in Vesicam, quave sanguis in omnes animalis partes dispensetur, &qua tandem flava bilis secernatur: sed quemadmodum arbores a terra per radices alimentum alliciunt, &Ventriculus ex ore per ipsam gulam id, quod dentibus attritum est; Jeeur vero ex Ventriculo per Mesenterii venas chylum, &praeterea Lienis ex Hepate per venosum vas id, quod veluti faex est sanguinis, ac denique Jecinoris vesica per suas propagines, ab eodem viscere biliosum excrementum: ita &Renes, quod in sanguine aquosum est, ad se trahunt; hoc enim humore perinde gaudent &delectantur, ac Plantae terreno, Ventriculus chylo, Jecur sanguine, ejusque vesica flava bile, Lienis vero atra: praeterea quemadmodum hae particulae, quas dudum enumeravi, propriis quibusdam instrumentis id, quod ipsis familiare est, attrahunt, ita in Renes peculiaribus meatibus aqueus defertur humor, quos, ut ob ipsorum latitudinem, Anatomicorum Proceres stomachos appellare consueverunt, ita etiam attractionem ejusdem humoris per eosdem in Renes, deglutitioni eorum, quae ex ore in Ventriculum deferuntur, haud absimilem esse dixerunt: oportet autem animum advertere, ne quis similibus exemplis decipiatur, quibus evidentioris doctrinae gratia Authores frequenter utuntur: neque enim credendum est in illis, quae hoc pacto comparantur, caetera omnia esse paria: nam Jecoris vasa nutritionis ejusdem visceris, ac procreationis sanguinis gratia extiterunt, qui tametsi impurus adhuc in ipsis contineatur, non tamen per eosdem meatus, sed per diversos ab excrementis purgatur: at vasa Renum &Lienis, non modo propter nutritionem, verum etiam propter excretionem facta sunt; vesica enim bilis, ut jam nionui, per diversa vasa ad se allicit tum nutrimentum, tum excrementum, quae Renes per eosdem meatus mixta suscipiunt: Gula denique, dum attrahit, motum sensibus evidentissimum exercet; venae Renum secus, in ipsis enim adeo obscurus est motus, ut a plerisque, qui unius sensus judicio nituntur, &rationum momenta non multi faciunt, nullus esse credatur.