Latin
CAP. XXVII
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 88-3
Unproofread scanNot analysed yet
Et quoniam quasdam belluas, cujusmodi sunt Lupi, Canes, Leones, &Apri Dentibus pro armis, ad vim faciendam ac repellendam, abuti diximus, idcirco Homine parumper relicto, summam Opificis nostri sapientiam in illis quoque contemplemur: is vero operam dedit, ut in ferocibus animalibus Dentium figura &robur oris amplitudini responderet, utque proportione primae Vertebrae &Ungues fortes essent; nulli autem eorum Ungues fortes, Dentes imbecillos dedit, siquidem serrati &exerti Dentes, qui ad pugnam aptissimi sunt, parum utilitatis afferrent, nisi multi essent &fortes; eorum item actio quo ad morsum inanis redderetur, si os acutis Dentibus refertissimum magnum etiam &maxime scissum non esset, quoniam vero amplitudo oris, &acutorum Dentium actio parum proficeret, nisi cervix quoque robusta esset, &manibus ac pedibus adjuvaretur, idcirco sagax Natura serratos Dentes habentibus primas quoque Vertebras magnas tribuit, &Ungues ad eumdem usum comparatos, nempe acutos, fortes, ac rotundos, quasi gladios innatos; quum timidis &mansuetis molles, latos, &obtusos dederit. At vero animantes, qui ad cibos mandendos, &plane molendos Dentibus potissimum utuntur, exiguum os habent, &multis Molaribus refertum, acutis vero aut prorsus carent, ut Equi &Oves, aut in singulis Maxillae partibus singulos habent, ut Homo &Simia, nimirum Homo si, ut belluae serratis Dentibus praeditae, multos acutos Dentes haberet, propter angustiam oris vana esset eorum actio; neque ullam ex amplitudine oris commoditatem caperet, propter magnum Molarium numerum, unde propter Acutorum Dentium inopiam nihil posset roboris accipere, insuper cibos exacte non contereret: re vero, ut se nunc habet, constituta, summa Naturae ars elucet, quae etsi os angustum, Caninos autem Dentes paucos nempe utrimque, tum in superiore, tum in inferiore parte unum, eosque ad pugnam ineptos &imbecilles, idoneos tamen certe ad frangendum quicquid scindere Incisores non possent, Homini tribuit.