Latin
CAP. XXVII
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 89
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterum quia Dentes non solum actione usum afferunt, verum per quasdam ipsi actiones creantur, perficiuntur, &conservantur, de his etiam dicere aliquid oportet: nam in Utero geniti certo tempore foras exeunt, ut infans matrem molestia liberet, &lacte dimisso solidiorem cibum capere incipiat: semper crescunt, ut scribit Aristoteles, saepe toto fere aetatis tempore, ut Galenus, quo proprium munus obire sine detrimento possint: etenim si, quemadmodum exposuimus, minime crescerent, attritione brevi consumerentur: nam quamquam articulorum ossa, quae saepius ac vehementius moventur duritie ab eis superentur, tamen minus nuda sunt, &dura duris, atque inaequalia inaequalibus similiter non occurrunt: sed hujus incommodi evitandi gratia mucosa usque humiditate perfunduntur, &cartilagine etiam quasi crusta obducuntur. Nervos ac sensum melioris usus gratia Dentes acceperunt, quia sunt propter nuditatem externis injuriis expositi; sapores autem simul cum Lingua discernunt, ut reliquae Oris partes.