Latin
CAP. XXXIV
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 92
Unproofread scanNot analysed yet
Galenus Renum carnem densam esse affirmat, nequid sanguinis in ipsorum sinum cum urinis penetret, non quia per eam serosum humorem nullo medio percolari credat, (hoc enim nusquam aperte scribit) sed potius ne sanguis, si ea laxior esset, per aliquod ex foraminibus, quae Renes habent, elaberetur; mediam Renum cavitatem, non ex ipsorum carnibus, sed ex venis &arteriis, serosum excrementum suscipere fortasse arbitratus, quod scilicet in magnorum animalium sectione stylus ab utroque hoc vase penetrare in medium sinum conspiciatur, &si latius patefiant, aliquid inde ex crassioribus succis una cum urina elabi, &sanguinem etiam persaepe mingi, compertum sit. Introductorii Author per clunium carnes urinam distillare perperam tradidit, nisi mendum sit codicis, aut Interpretis error. Ex Recentioribus illi, qui in arte Anatomica palmam sibi jure suo vendicant, reprehendunt quidem alios, admirabilemque Naturae artem ad coelum ferunt, tamen omnia alia melius explicant, quam modum &viam, qua urina colatur &secernitur. Plerique alii Naturae industriam patefacere aggressi, Renum sinum propria membrana succinctum esse dicunt, quae instar incerniculi aqueum quidem humorem, quia tenuis admodum est, per exiguos, ac visum propemodum effugientes meatus, in cavitatem intimam elabi sinit; sanguinem vero, quod substantia crassior sit, non item.