Latin
CAP. XXXIV
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 91
Unproofread scanNot analysed yet
serosum humorem expelli, quia coctione prioris alimenti jam absoluta, Renes novo indigent, quod sine hoc humore attrahi non potest; quamvis si hoc dicatur, par ratio de excretione bilis assignari non possit, quia Jecoris vesica proprium excrementum alimento permixtum non attrahit. Caeterum, quomodo urina a sanguine in Renibus secernatur, non facile est explicare; tum ob alias multas rationes; tum vero quia ex prioribus Anatomicis, alii tam obscure loquuntur, ut eorum sensum assequi vix possis; alii non modo inter se discrepant, verum etiam tam acriter pugnant, ut maxima pars eorum, quae scribunt, convicia sint &contumeliae. ego his posthabitis ad rem ipsam explicandam accedo. Liquescit potus in Renibus, ut Hippocrates arbitratur. quod ipsorum caro, instar quali aut spongiae cujusdam, humorem sanguinis trajiciat; accommodans spongiae nomen ipsis Renibus magis ad usus, quam ad substantiae similitudinem respicit; quamvis enim Renes instar spongiae humorem imbibant, contineant, ac deinde emittant; non tamen, si spongia rara est ac laxa, continuo etiam talem esse Renum substantiam credi voluit. Aristoteles in eadem ferme sententia est; tradit enim, nullo exemplo utens, humores ex meatibus proficisci, colarique per Renum corpus, ac demum in cavum ipsorum medium confluere.