Latin
CAP. XXVIII
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 92-2
Unproofread scanNot analysed yet
Media Dentium spacia magnum etiam decus afferunt, atque ad cibum etiam sumendum utilia quandoque sunt; scio enim hic Romae adulti Hominis calvariam reperiri, cujus Maxilla inferior omni penitus articulo &motu caret, in eaque superni infernique Dentes se tangunt, unde discere licet, per ejusmodi spacia Dentium liquidum cibum in Ventrem aliquando immitti, quod in Phreniticis, Convulsis, nonnullisque aliis scirrhum articuli Maxillae inferioris patientibus, saepe etiam observavi. Et quoniam Dentes, si nudi plane essent, insolens quoddam fastidium &molestiam intuentibus exhiberent, &quaqua ipsi occasione laederentur, idcirco Natura Oris pulchritudini &Dentium saluti simul consulens Gingivis, ne horriduli essent, illos ornavit; labiis vero, licet mollioribus, tanquam clypeo munivit, atque obtexit, ut hoc pacto instructi, veluti septum, frigidiorem aërem ingressu prohibeant, frangantque, &immutent, &non solum Linguae in omnibus animantibus pro vallo sint, sed in Homine ad loquendum etiam inserviant; &quoniam hic usus non est contemnendus, non possum non admirari, Galenum scribere interdum, Homines ad solum esum Dentes idoneos habere: verum his eum verbis hanc utilitatem excludere non puto, sed potius Humanos Dentes armorum munere privare, &communem eis usum, qui potissimum in cibis mandendis consistit, cum Aristotele tribuere; hujus enim &non dion alterius eo loco meminit, quia Dentes ob sermonem, neque simpliciter necessarii sunt, neque omnes utiles, sed Incisores tantum.