Latin
CAP. XXVIII
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 91-2
Unproofread scanNot analysed yet
Radices Dentibus pro ratione magnitudinis &officii magnae, aut parvae, pluresve, aut pauciores tributae sunt; numquid autem breviores &pauciores inferioribus, quia superiores pendent, &hanc ob causam commoveri facile possunt: an vero, ut ego arbitror, quia Maxillae superioris Dentes dissimiliter ac molae quiescant, ac motum suscipiant, aliis judicandum relinquo: respondent autem radices adamussim praesepiolis, quia si latiores essent, harmonia laxior evaderet; si angustiores, non permitterent Dentium radices ad imum usque pervadere; hoc vero modo se habentes stringunt ac continent validissime. Positionis nomine laudanda est Natura, quod Dentium choream tam belle exornarit; nam ut modo praeteream, Galeni rationem non omni ex parte veram, nimirum quod iniquum fuisset angustis Oris partibus Dentes magnos indere, amplis vero exiguos, &minime conveniret internam Oris capedinem, quae ita, ut anterior, angusta est, aeque magnos Dentes, ac mediam, habere, quae est amplissima; certe in parte anteriore, qua Os apertum est, veluti decor postulat, Incisores sunt &Canini, quia cibum capere; mox incidere prius oportet, quam frangere &atterere; in interiore, quae tecta est, Molares sedem habent, ne dum cibum comminuunt, &lingua adjuvante huc illuc impellunt, aliquid effluat: quodsi ista positio Dentium immutetur, &in exteriore parte Molares, in interiore Incisores &Acuti locentur, tunc vero labefactetur eorum actio, &inutiles ipsi plane fiant.