Latin
CAP. XXXVII
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 96
Unproofread scanNot analysed yet
Neque vero mirum alicui videri debet sulcos, ceu canaliculos, qui in substantia Renum exsculpti sunt, urinam distillare, si Naturae solertiam voluerit quamplurimis aliis in rebus contemplari; nam, ut taceam in praesentia, à durissima testa ovorum aqueum humorem erumpere, a toto corpore per invisibiles cutis meatus sudor profluit, per quos sanquis etiam haud ita raro in contusionibus ac fracturis ossium egreditur; a carne glandosa oculorum lachrymae emanant, &collyria in nares &os descendunt; mulsa in Thoracis cavitatem immissa ab Empyicis statim expuitur; per occulta tunicarum foramina a venis in arterias sanguis caeterique humores nisi admodum crassi fuerint, migrant &remigrant, qua etiam ratione credendum est, a ramis venae Portae sanguinem in ramos Cavae transsumi, quemadmodum transfunditur ab iis in meatus Vesicae, quae Jecori adjacet, flava bilis; lac quoque inspicimus per exigua foramina sugi, quae papillis mammarum insunt; denique semen ipsum copiosum &crassum per meatus vasorum seminalium jacitur, quos tamen non esse conspicuos plerique asserunt. Ut autem per ejusmodi sulcos urina commodius percoletur, non modo expultrix, quae Renibus inest, efficit, verum etiam Vesicae attractrix Facultas, quae quidem, ut assequi conjectura possum, dum per Urinarii meatus ramos, qui parvas glandulas omni ex parte &alte comprehendunt, attractionem exercet, easdem glandulas constringit &comprimit, indeque urinam hoc modo pene fugens puram exprimit; nequit enim latitudo ramorum Urinarii meatus impedire, quominus syncera urina hauriatur, quum per densum glandularum corpus eam prius trajici necesse sit.