Latin
CAP. XXXVII
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 97
Unproofread scanNot analysed yet
Quid vero de attractione urinae senserit Galenus, haud facile est judicare, quia videtur in sermone admodum inconstans, &aliud alibi scribere: interdum enim neque Ureteris, neque Vesicae aliquam attractionem tribuit, sed Renes in Vesicam scribit urinam per Ureteres transmittere: alibi trahendae urinae munus Vesicae plane subtrahit, arbitratus neque Vesicam a Renibus, neque Intestina a Ventriculo allicere quicquam ad sese posse: persaepe contrarium asseverat, scribens ea ratione urinam in Vesicam ferri, qua sanguis in caeteras animalis partes ducitur, Urinariisque vasis proprium usum &actionem, perinde atque aliis particulis inesse. Aristoteles ad excrementum, quod in Vesicam confluit, prodesse Renes voluit; hoc tamen munus illis totum minime tribuit. Nos vero, si Vesica lotium attrahit, hoc munus ut per Ureteras exerceat, necesse esse credimus; quod vero attrahat, firma ratione ostendere non possumus: suspicamur tamen ita esse, quia vas Urinarium in ramos per Renum corpus solutum est, quod quum priores Anatomici ignoraverint, mirum etiam non est, de urinae attractione eos dubitasse.