Latin
CAP. XXVIII
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 97-2
Unproofread scanNot analysed yet
Redundantia, quamvis Dentes substantiam duram habeant, ac prope lapideam, similem in eis affectionem excitat, cujusmodi est circa carnosas partes inflammatio, quod sane, ut admiratione dignum sit, tamen ex alimenti copia accidere posse, &Galenus testatur, &ratio ipsa confirmat: neque enim video, quid prohibere possit partem, quae contra aliarum consuetudinem tam diu, ut expositum est, augetur, hoc malo affici. De evidenti tumore praeter naturam major lis est: Hippocrates tamen in Hegesistrato Dentem postremum duos nodos habuisse testatur; in alio aegroto tres, circa medium alterum, duos anteriori in sede, quos nonnulli, ut Hali, a nervosa ligamentosaque Dentis parte fieri arbitrantur. Dentes variis modis putridos effici Hippocrates scribit: supervacaneum tamen est, quum nihil Anatomico dignum habeamus, de illis hoc loco tractare, nisi fortasse aliquis cum Plinio mirari velit eos, quos nec ignis cremat, nec flamma domat, tabe pituitae excavari; cum Galeno vero propter molliciem erodi, ideoque expedire, ut duriores reddantur. De fluxionibus, quibus obnoxii sunt, illud dicere non praetermittam, observasse me non semel, praesepiola tantam copiam gypseae materiae coacervasse, ut concavitate repleta, Dentes omnes prorsus a vinculis soluti sensim foras expellerentur, ac tandem sponte caderent. Utrum vero, quum Dentes ob fluentium humorum impetum dolent, Medicamenta topica, ad fluxum intercipiendum, post Aures admovenda sint, quia nervi inde &vasa ipsorum proficiscuntur, poterit diligens Medicus examinare, ac deinceps caute experiri. Est sane vero Dentium Chirurgia hac aetate vilissima, tametsi eorum evulsionem, quam Galenus, Veterum inventis multa adjiciens, prosecutus 98 BARTH. EUSTACH. DE DENT.