Latin
CAP. XXVIII
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 98-2
Unproofread scanNot analysed yet
tus est, Aesculapius, si Ciceroni credendum est primus omnium invenerit: de ea illud nobis satis est dicere, ad Dentes tuto eruendos ea nosse, quae Anatomes exercitatione percipiuntur, &de quibus nos locuti sumus, non mediocriter conducere. Quod febres, convulsiones, atque alvi profluvia pueri patiantur, quum Dentes emittere incipiunt, Hippocrates tradidit, &Galenus hoc pacto explicavit: perforatis Gingivis a Dentibus prodeuntibus, ejusmodi casus eveniunt, quemadmodum ubi stimulus infigitur carni, &sane plus Dentes affligunt, quam stimuli; ii siquidem semel firmati quiescunt in membro, cui ab initio infixi sunt; Dentes vero tantum procedunt, quantum augentur; quae mala etsi a superioribus Caninis foras erumpentibus, quippe qui longissimas omnium radices habent, maximè proficiscuntur, haud tamen credendum est, eos adeo ascendere, ut inferiorem Oculi ambitum ferme attingant. FINIS. DE C INDEX