Latin
LECTORI
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica ix
Unproofread scanNot analysed yet
CARDINALI AMPLISSIMO IFICI, E BARTHOLOMAEUS EUSTACHIUS MEDICVS FOELICITATEM. OD LN str Quum statuissem multis jam ante diebus, Cardinalis Amplissime, Amicorum, non hortatione solum, sed etiam precibus praeceptisque impulsus, Libellum edere, quem de Renibus conscripsi, venit mihi in mentem facere, ut illum Tibi dicarem: sed quum scirem, authoritatem meam esse pertenuem, neque doctrinam hujusmodi, ut aliquid a me proficisci posset, quod, propter Summam Amplitudinem Tuam, dignum Tuis auribus, Tuove Patrocinio videretur, rem distuli ad hanc diem. Illud vero me etiam morabatur, quod quum viderem, Te propter excellens Ingenium, illustrem Industriam, &singularem Animi Altitudinem a Summo Pontifice, &omnium Maximo PIO IV. Avunculo Tuo maximis negociis praepositum, in illis, iisque praesertim, quae ad Religionem tuendam pertinent, die noctuque versari, vix poteram adduci, ut crederem fore, ut ad hunc meum Libellum perlegendum otium haberes, tandem fecit singularis Virtus Tua, ac divinum illud &immortale meritum, quod non patitur, ut sine ingrati animi vitio possim diutius differre, quin me Tibi eo, quo possum modo, gratum &memorem praestem; ut audax maluerim, quam tis affert: modo veritatis amore teneatur, &naturae opera contempletur &admiretur.