Latin
LECTORI
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica vii
Unproofread scanNot analysed yet
LECTORI. antum semper apud me valuit Veterum Scriptorum Authoritas, tantumque &studii, &operae, in veri inquisitione investigationeque ponendum esse existimavi, ut Summos in Re Medica Viros, qui vere Principes ejus Facultatis Authores &habentur, &sunt, quos imitarer, &sequerer, Hippocratem, &Galenum Duces inprimis delegerim; ac in infinitorum pene hominum, &eorum animantium, quae in nostra Terra gignuntur, corporibus incidendis &dissecandis, quod studium Ἀνατομην dicunt, multos jam annos diligentissime sim versatus. Quae in hac veri inquirendi ratione a me reperta sunt, ac summo studio observata, cum his, quae Veteres olim, &Nostri etiam Anatomici scripta reliquere, Socio laborum adhibito Petro Matthaeo Pino Urbinate, accuratissime contuli. Itaque factum est, ut sex &quadraginta tabulas aereas, in quibus nostra haec diligentia apparere facile possit, librumque de Dissensionibus, ac Controversiis Anatomicis propediem sim editurus. Quod certe multo prius fecissem, nisi &ingravescente jam aetate; &vehementissimo articulorum dolore, quo studia retardantur, atque fortunarum mearum imbecillitate, quae ne tantum opus aggrederer ad imprimendum deterruit, fuissem prohibitus: voluntas certe non defuit, &animi ad id agendum propensio: Tractationem autem hanc de Renibus, caeteraque Anatomica Opuscula, quae nunc primum edenda curavi, &libenter perlegas, &mature judices velim. Haec enim cum probaveris, multo utiliora posthac a me edenda, ut polliceri non dubito, sic te lecturum tibi facile persuaseris. Vale. BAR RENUM STRUCTURA, OFFICIO, UTILITATE, ADMINISTRATIONE. II.