Latin
v
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica v
Unproofread scanNot analysed yet
Cui ergo cavere quantum datur, malo curabit, qui privati laboris, in usus communes, fructus propalandos Idoneis persuasum vult Auctoribus. His rerum argumentis inductus, Bibliopolae suasi, ut mutuo acceptum ex instructissima Clarissimi HOTTON, Medicinae &Botanices in Acad. Lugd. Batav. Professoris longe Celeberrimi Bibliotheca exemplar ad typos revocaret. Dum vero perlustrantem attentionem Auctor ad inspiciendas ablegaret Tabulas, inquirentibus autem nec occurreret, qui eas se vidisse, nec qui vel extare eas se scire, assereret omni sane molimine hanc in rem inquisitum fuit. Qui omnis frustra cecidisset labor, nisi Cl. HorTON omni Erudito literarum Commercio familiaris, quo est in Medicinae cultum, prono animo super ca re plurimis ubique consultis, Patavio tandem faustum ferentes nuncium literas accepisset. DOMINICUS namque GULIELMINI, Philosophus &Medicus Bononiensis, &in Patavino Lyceo Medicinae Theoreticae Professor Primarius scripsit, se in Bibliotheca Clarissimi RAMAZZINI librum invenisse Tabulis adeo expectatis ornatum: neque rarissimae Rei evulgationem invidit Orbi Litterato Possessor; nec curam, ut exactissime ab peritissimo Pictore delinearentur statim, detrectavit, quin lubens in se suscepit GULIELMINI, descriptionem simul ex Auctore sua manu adjungens. Utinam nobili hoc exemplo excitarentur, qui Tabulas possident Eustachii Anatomicas; quas se, delineando totum humanum corpus exarasse, &edendo paratas habuisse, fide dignissimus Auctor scripsit. Has profecto qui in lucem edet devinctissimos sibi habebit tanti Viri Manes! simulque obstrictum Literatum Orbem! postquam enim Auctoris in pingendo innotuit methodus, increvit incredibili augmento desiderium videndi opus, cui non aliud par extare, si ex ungue leonem, crediderim. Habes, amice Lector quae praefationis exigebat ratio. Reliqua lectio docebit. Quae ut procedat planior, adjuncta est mensura ex charta, cujus motu statim definitur spatium, quo quaelibet pars descripta habetur. Vale. Lugd. Batav. 27. BAR