Latin
Lines 1.127-1.136
Bebel, Heinrich Bebel (1472-1518) 1.127-136
Not analysed yet
Factum cuiusdam Francigenae.
Quidam Francigena (ut est genus hominum fallax et versutum) in civitate Papiensi a quodam cive centum aureos mutuo accepit, oppignerando ei aureum torquem atque illius uxorem accedens, dixit. hos accipe centum, atque unam noctem voluntati meae obsequaris, mulier praedae dulcedine capta. (cum sit nummus optimum expugnandae pudicitiae instrumentum) consensit. Francus postridie expleta libidine virum accessit, suum torquem exegit, quoniam aureos omnes uxori illius reddiderit, quae conventa non potuit negare, frustraque Franco fuit obsequiosa.
De Argentinensibus.
Argentinenses miserunt Oratores suos ad Heinricum septimum Imperatorem Romanum, pro oboedientia privilegiisque suis confirmandis, dicentes ad Imperatorem. Domini nostri Argentinenses etc. sed ter ita dicentes sunt repulsi tandem admoniti ab aliquo, venerunt ad illum dicentes. Cives et subditi tui O Caesar Argentinenses. etc. Tunc Caesar admisit eos dicens. Nesciebam qui essent isti domini, sed cives et subditos nostros Argentinenses bene noscimus.
De sacerdote.
Quidam sacerdos in perversos subditorum mores sermocinatus, tandem enumeratis eorum sceleribus dixit Fideiussor esse volo vos omnes esse diaboli mancipia. Cui rusticus aliorum praefectus. Bene est inquit qoniam fideiusseris, numquam te fideiussione tua liberabimus.
De puella devirginata.
Puella confitens suam se virginitatem profanasse, acerbissime multisque verbis a sacerdote castigatur, atque quot et quantis virgines in caelis coronentur coronis edocetur. Cum autem tam nobile, firmum et pretiosum castrum seramque pudicitiae sua culpa apertam accusaretur, tandem taedio affecta correctionis dixit. Non tam firmam seram fuisse uti ipse affirmet, quam quilibet rusticus sui pagi aperire posset atque aperuisset.
Cur pulices plus mulieres quam viros infestent.
Sutor quidam in insula Lemanni sive Potami lacus Facetiarum egregius artifex, dixit ad nobiles matronas quae causa esset cur pulices plus mulieres infestarent quam viros? Illis autem ignorantibus, atque enixe illam scire cupientibus, tandem promissis victus dixit. quoniam postquam cibo essent exsaturati, etiam flumen et aquam haberent apud illas, quibus et sitim extinguerent. Dixit una illarum, se numquam sensisse illos ibi aquatum ire. Ad hoc ille. hoc ideo est quia non turmatim accedunt, alludens ad amplitudinem fluminis.