Latin
Lines 1.137-1.146
Bebel, Heinrich Bebel (1472-1518) 1.137-146
Not analysed yet
Qui sint nimium audaces.
Qui dominum suum circa solenia divi Martini non timuerint, quando scilicet tributa apud nos exsolvi consueverunt. Item qui lupum in Ianuario. qui rusticum in carnisprivio. et sacerdotem in ieiunio, quando confitendum est, illi nimium audaces sunt.
Qui sint insignes fatui.
Fidelis amator puellarum. probus lusor. et misericors miles seu militans, nimium stulti dicuntur.
De Iudaeo.
Iudaeus iocatus cum quodam Christiano, percussit illum in maxillam, atque ut alteram praeberet ex evangelica doctrina admonuit Christianus vero eum ad terram prostravit, multisque verberibus affecit. Cui Iudaeus. hoc non facis ex evangelio. Ad hoc christianus. Ego feci ex glossa. Proh ait Iudaeus, Glossa vestra, ut video, multo durior est quam textus (ut ita loquar) et difficilior etiam quam legislator ipse.
De quodam aegrotante.
Quidam in Riedlinga cis Danubium aegrotabat, et a sorore Begutta multis verbis admonitus, ut divinis sacramentis provideretur, semper repugnavit, timens se eo citius moriturum. Quod cum sensisset soror, dixit. Vanam et ineptam eius esse opinionem, quoniam deus hominem quocumque in loco atque conditione esset, facile inveniret. tandem persuasit hominem ut diceret se velle confiteri, unde soror laetata illico sacerdotem accessit, atque ut fratrem suum sacramentis provisurus maturaret. Interea dum sacerdos accelerat, occultavit se infirmus post fascem stramineum ita ut nemo eum invenire posset. Et cum sacerdos abiisset, prosiliit infirmus rursus in medium, atque sororem mendacii accusans dixit. ho ho he, dixisti, quia deus possit hominem ubique locorum invenire, et ego delitui tantum post stramina, sed non potuit me una cum sacerdote, et aliis hominibus invenire.
De quodam abbate.
Quidam abbas cum cellarius deesset dixit ad fratres suos. Quem ego eligam ex numero isto stultorum. Cui unus ex grege. Nonne abbatem ante invenimus ex istis stultis? intelligens et abbatem esse fatuum.