Latin
Lines 1.207-1.214
Bebel, Heinrich Bebel (1472-1518) 1.207-214
Not analysed yet
De sacerdote.
Quidam sacerdos interim dum corpus Christi elevaret, vidit rusticum in horto suo arborem ascendentem, atque poma decerpere statuentem. ad quem dixit. Ascende in nomine diaboli, quod astantes mirabantur, qui non videntes rusticum ascendentem, putabant sacerdotem in Christum elevatum haec dixisse.
De Maximiliano Caesare, quodam infamato et Iudaeis.
Querebatur ex scribis Caesaris Maximiliani unus se infamari famoso carmine, vernaculisque cantionibus, atque ut id edicto vetaret, rogavit Caesarem. Non facile id faciemus, inquit Caesar, ne et ipsi in nos partem carminis transferrent. patere aequo animo quod et nos aliquando sumus perpessi. hae cantiones ut cito fiunt, ita cito dispereunt. nec tam diu durant ut aliquando conquestus est apud nos Iudaeus quidam, ut carmen hoc, Christus surrexit. quod nunc plus quam M. D. Annos celebratur, Dixit enim Iudaeus. Qui fit? aut quo sidere infelicissimo nobis ut omnes cantiones per annum evanescant, et hoc quod dixi duret. Qui fit insuper? ut homicidia omnia apud vos post annum expiantur atque reconcilientur, et homicidium nostrum quod in Christum commisimus tot annos maneat inexpiabile, nulloque nostro incommodo atque miseria vel temporum spatio mitigabile.
De rustico.
Rusticus alpestris apud Helvecios cum aegrotaret, misit ad proximum pagum pro sacerdote, qui eum communione sacra provideret, atque cum sacerdos venisset, convaluit paulum rusticus, dixitque ad sacerdotem. Vade domum nunc, sinasque deum in clavo isto (quem demonstrabat) pendere usque in crastinum. Cui sacerdos. An corpus Christi tam negligenter et irreverenter hic custodiam? Ad hoc rusticus O bone domine si etiam valeret. x. aureos sine cura tua custodiam.
Proverbium apud Germanos.
Si vis esse laetus per unum diem, intra balneum. post enim largius bibunt homines, unde laeticia nascitur. Si per hebdomadam, minue sanguinem. Si per mensem, interfice porcam, ubi farciminibus et carnibus suillis homines lautius epulantur. Si vero per annum, ducas uxorem. multorum vero opinione, paenitere emitur citius quam per annum ab his qui ducunt uxores.