Latin
Lines 1.215-1.224
Bebel, Heinrich Bebel (1472-1518) 1.215-224
Not analysed yet
Aliud.
Haec familia omnium inutilissima atque tristissima praedicatur. Gallinae sine ovis. Porca sine suculis. Vacca sine lacte. Filia quae noctu extra domum divagatur. Filius lusor Uxor furtim bona viri absumens. Et famula praegnans.
Aliud.
Haec raro contingere, atque fere contra naturae cursum esse traduntur ab otiosis. Puella adolescens sine amore. Nundine sine furibus. Antiquus Iudaeus sine divitiis. Antiquum horreum sine muribus. Antiqua vestis pellicea sine pediculis. Antiquus caper sine barba. Antiqua monialis sine religione.
De puella impudica.
Erat puella in patria mea non usquequaque illaesae famae. Illa suem a patre in foro Echingensi emptum, domum ducebat et cum forte per silvam haberet adolescentem comitem, qui eam de stupro appellaret, negavit illa primum, sperans illum instantius petiturum. sed tamen in fine nemoris cum videret illum omnino a petitione destitisse, dixit. sed O bonae amasie ut recordar praeteritorum verborum, si tuae voluntati condescenderem, quo quaeso interim ligaremus suem. quod postea multis annis mansit apud populares meos in proverbio.
De alia puella.
Erat alia multo minoris aetatis, quae confessa est sacerdoti, se cum masculis super feno fuisse. Ad quod sacerdos. Quid ibi fecisti? Respondit puella cum quadam irrisione. Puh. nescis domine quid faciant adolescentes in feno puellis.
De mendicis.
Scripsi in triumpho meo venereo contra mendicos, soleoque aliquando illudere illis, qui homines improbi, nulliusque bonae frugis, sed solo otio dediti, mirificis artibus simplices homines et rusticos imperitos dispoliant. Et id facio (testis est scrutator cordium deus) non ex quadam impietate. (quippe qui sum quodam singulari beneficio naturae mirum in modum ad misericordiam propensius, et ultra facultates vere pauperum et afflictorum misereor) sed rerum idignitate motus, quod videam eos per omnem iniquitatem et perversitatem hominum simplicium abuti liberalitate et commiseratione. Illi inquam impostores mendici cum tam clamose et suppliciter, atque quasi quibusdam obtestationibus nomine dei et beatae virginis, vel Valentini, Antonii, aut aliorum sanctorum extorqueant eleemosynam ab hominibus. Cogito quanta est bonitas et aequanimitas dei et sanctorum, quia illi mendici per eos vivant, quos numquam venerantur. Ego enim eos ante sacras aedes, sed intus sub divinis officiis vix unum aut alterum vidi in decennio. Illos autem cum audio in plateis tam argute compositeque canere et boare vel quaculari (ut illo verbo utar) soleo dicere ad convictores meos. Ille me multo est laetior, nec me movebit. Nam ut Horatius dicit. Si vis me flere, dolendum est primum ipsi tibi. Si autem sunt nimium eloquentes, et diserte quaculantur, soleo dicere eum esse nimis peritum in sua professione artificem, unde meo auxilio non habeat opus. Est autem quaculor, -aris. verbum novum et barbarum, sed non inepte a nobis contra inepte loquentes excogitatum, a sono vel corvorum vel ranarum, quod tales tam intempestive et inepte garrientes non loquantur, sed balbutiant et instar corvorum vocem eructent.