Latin
Lines 1.283-1.287
Bebel, Heinrich Bebel (1472-1518) 1.283-287
Not analysed yet
De quodam Hechingensi.
Quidam Hechingensis cum quibusdam regulis ad terram sanctam peregrinatur. Et cum Rhodi appulissent, fratresque ordinis omnium regionum Christianarum alumni, rei novitate et advenarum videndorum, ut fit, gratia advolarent, prosiliit ille in medium, atque inquit. Non est uspiam inter vos bonus aliquis socius ex Hechinga. factum satis ridendum. Sed nunc in Marpach oppidulo dicuntur esse boni socii.
Nescio quo proverbio.
De Vuolfgango Australi mendico et scurra.
Vuolfgangus Australis dum semel in aedibus cuiusdam rustici super duro scamno pernoctasset, et surgens mane pennam sive plumam anserinam in crinibus invenisset. Heu quam duriter inquit et pessime super unica penna hac nocte quievi, quomodo cum illis agitur qui saepissime super mille vel pluribus plumis requiescunt. Idem cum olim acerrime obiurgaretur a quodam nobili viro, quod tibi -alia ab eodem sibi donata vendidisset. Respondit. et quomodo ego servarem illa, cum tu tibi propria servare non potueris? Idem dictitabat se ubique esse aulicum. Vuan man sech in lieber im hoff vuan im haus. Hoc est. Nam libentius eum homines in vestibulo domus quam in domo viderent. Vestibulum autem et aula eiusdem vocis sunt, et unius nominis in lingua nostra vernacula Idem se longe ditiorem suo patre esse affirmabat. Vuann sein vatter het vuoll funfftzig gulden verzinst, die het er all abgelost. hoc est. Nam pater suus nomine tributi et pensionis ex bonis suis quinquaginta aureos quotannis dederit, quos omnes ipse dissolverit, dum se decoxisse, bonaque paterna gula absumpsisse vellet testari. Idem cum rogaretur a quodam rustica ut vaccam eius aegrotantem sanaret, dedit ille chartulam rusticae, in qua characteres aliquos simulabat se pinxisse, illamque collo vaccae appendi iussit, sumptisque septem nummis aufugit. Mulier se delusam opinata, uti erat, vacca enim non convalescebat, chartulam sacerdoti alicui legendam praebuit, in qua scriptum erat. Ist du so gnist du. Ist du nit so gnist du nit. Siben pfennig ist mein gevuin, Blas mir in ars ich far do hin. hoc est. Si comedes convalesces, si non comedes non convalesces. Septem nummi est lucrum meum. Linge mihi culum ego discedo.