Latin
Lines 1.344-1.350
Bebel, Heinrich Bebel (1472-1518) 1.344-350
Not analysed yet
De quodam contionatore.
Fuit quidam contionator in magno quodam oppido egregius persuadendi magister, et eloquii maiestate gratiosus, ceterum vitae perversae, et intemperantis. unde pusillis multum offendiculum (quod nostri scandalum ex graeco vocat) posuit, propterea quod ut Augustinus ait. omni oratione maius pondus habet vita dicentis. Et cum huius rei admoneretur, dicere solebat. se conductum. c. aureis singulis annis ut contionaretur. sed nec. cccc. accepturum ut quae doceret faceret.
Cur rufi probi.
Cum nuper rufo homini illuderem, quamque pravae existimationis rufi essent communi proverbio probarem. Respondit ille mihi. rufos esse omnium probissimos, eo maxime argumento, quod Christus deus solius rufi Iudae Iscariotis (quem rufum pingunt) osculo tangi sit dignatus.
De imperio mulierum in viros.
Est Tubingae quidam procerae staturae, cui est uxor parva, sed quae ei dominetur. Ille cum tribus atque societas sua in caupona convenisset cum uxoribus causa convivandi, atque publicae laetitiae habendae, coepit post cenam cum ceteris ludere in chartis lusoriis. uxor autem eius indignata quod vir luderet, accessit stomachosa, atque abrepta violenter viro pecunia, chartisque in terram praecipitatis, probrosis eum verbis dehonestavit, saepius repetens, veni mecum domum quod te diabolus auferat. quod te dii perdant. quia nisi feceris cito, ego mei corporis copiam alicui ex litteratis faciam. Ad quod ille nihil aliud dicebat quam hoc. O quam molestae sunt nobis mulieres. vel significantius. Ah quam decepit nos diabolus cum mulieribus. Quod ego astans et audiens dixi. O quam virile verbum, et animi magni plenum dixit ille, quam bene vindicavit ab iniuria omnem virilitatis et fortis viri honorem ille. Quod nunc adeo apud nos est in proverbio, ut quicumque vir imperium mulieri concesserit dicatur loqui virile verbum contra uxorem.
De puella deformi Georgius Vueselin.