Latin
Lines 1.338-1.343
Bebel, Heinrich Bebel (1472-1518) 1.338-343
Not analysed yet
De duobus fatuis.
Duo fratres fatui ex quercu pira decerpere cupientes. convenerunt ut unus ascenderet, atque concutiendo demitteret, alter sub arbore colligeret. Et cum alter diu concutiendo arborem, nihil proficeret (unde enim pira produceret quercus) conquestus est ille qui sub arbore erat quod frater omnia pira comederet, ut sibi nihil reliquum fieret. e contrario alter super arbore conqueritur illum omnia quae ipse praecipitet pira devorare. unde ex summa contentione ad verbera deveniunt sed quomodo concordes facti sint, nondum habeo compertum.
Facetum rusticae puellae dictum.
Quidam nobiles cis Neccharum Sueviae nostrae flumen praeteribant quasdam lotrices rusticas, quarum ob nimium frigus pedes rubebant. unde unus illorum cur tam rubent, inquit, pedes vestri? Respondit una rusticarum, quia ignem habemus in calcibus, Iterum ille. Rogo ergo ut accendas mihi hanc meam virgulam, educendo virilia. Cui rustica, reiectis post terga vestibus, clunes ostendens dixit. Age mi domine descende, et suffla mihi in culinam meam pro excitando igne, qui mihi iam extinctus est.
De sacerdote et moniali.
Quidam sacerdos mihi notissimus, et quem honoris gratia non nomino venit in monasterium virginum Vestalium Ille vecordis homo ingenii cum inter comessandum desiderio cacandi urgeretur, neque ausus desiderium suum significanter propriisque verbis patefacere, loquitur cuidam sibi vicinae, quae esset iam satis provectae aetatis, hisce verbis (ut exonerationem honeste circumloqueretur) ubi consumabo opus naturae. Illa se de stupro appellatam rata, primis mox precibus annuere nolebat, pudiceque negans dicebat. O tu es homo malus, sperans eum instantius petiturum. Ille iterum, atque iterum repetebat, necessitate urgente. Eia vere oportet me opus naturae perficere. Tandem illa cum satisfecisse honori ac pudicitiae visa esset, illum manu apprehensa in cubiculum deducit. Ille ad exonerandi ventris locum se deductum existimans, praeparat se. Ipsa vero stat ei morigeratura, et eo iterum repetente. ubi debeo perficere opus naturae? ipsa tandem se in lectum collocavit, seque denudavit, et cum se perperam intellectum sentiret sacerdos. Ego vellem libenter rosas decerpere, inquit, Ita enim pueri apud nos docentur honeste petere exonerationem ventris. Illa vero maximo pudore perfusa, celeriter extra cubiculi limem transilit, ne ab eo cognosceretur. Ita ipse egressus, aliam sibi obviam percunctatur verbis vulgaribus et notissimis, et fit voti compos, hoc idem ipse sacerdos mihi retulit.