Latin
Lines 1.389-1.394
Bebel, Heinrich Bebel (1472-1518) 1.389-394
Not analysed yet
Qui sunt laetissimi, qui liberrimi, qui insanissimi.
Scripsit nuper homo quidam doctissimus, omnium videri sibi laetissimos sacerdotes, qui etiam in funere et iuxta mortuos canerent. Liberrimos medicos, quibus solis liceret homines impune occidere, homicidiumque cum aliis capitale esset, medicis etiam mercedem afferret. Insanissimos postremo meros grammatistas, qui nec ipsi prosaicam orationem nec carmen pangere idonei, solum in alienis libris sint oculati atque diserti. quique pro tribus vel quattuor vocabulis tamquam pro focis, aris, atque sanguine tam insane et pertinaciter inter se digladientur, ut non maiori conatu Turcarum imperator Rhodios olim oppugnaverit quam illi quos sibi fingunt adversarios, Illi ipsi cum tres quattuorve, aut ad summum sex voculas ab aliis aut neglectas, aut frigide interpretatas offenderint, tamquam graecorum omnium eloquentiae ante stent, et quasi in triumpho omnium scriptorum ingenia ducere videantur. maiori apparatu currum triumphalem sibi decernunt quam Alexander Macedo, qui totum orientem subegit.
De illitteratis sacerdotibus et monachis. Sebastianus Kefer Ramasianus.
Est sacerdos non procul a Ramasia flumine, qui cum superioribus diebus per fenestras, caeli videndi gratia an vel serenum vel pluviosum futurum esset prospexisset, dixit ad suos convivas. non sine summa iniuria grammaticarum sanctionum, et cum letali vulnere Prisciani. Caelus clarificat se. Volverat enim significare caelum serenum, et ab aeris intemperie alienum fore. Idem nuper quaesitus, cur trinitas esset generis feminini, cum tamen nulla in ea mulier foret, Respondit se nescire, sed huius dubii explicandi et discendi gratia sese olim ad aliquod gymnasium recepturum.
Idem de fratribus illitteratis.
Cum nuper in quodam coenobium peccatorum confitendorum gratia venissemus, et in cenaculo variis de rebus verba faceremus, dixit unus ex monachis. Maneat unus vestrum intus et confiteatur. adiecit alter qui apud illos fratricellos doctissimus praedicabatur. Vos ceteri abimini. et iterum atque iterum repetivit abimini, cum abite dicere debuisset. Cui alludit factum alterius fratris. qui cum exactis diebus inter interpretandum illam partem Bibliae, Et comedit Adam de pomo vetito, ita vernacula lingua expressit. Und Adam hat gessen von ainem stinckenden apffel. id est. de pomo foetido. nesciens differentiam inter vetitum et foetidum. Idcirco verissimum est illud dictum. Quamvis ecclesia habeat aureos nunc calices, ligneos tamen sacerdotes magna ex parte.