Latin
Lines 1.395-1.400
Bebel, Heinrich Bebel (1472-1518) 1.395-400
Not analysed yet
De alio.
Cum diebus vacationum canicularium Anno domini. M. D. XI. secessissem a Tubinga Zvifuldam, atque ibi apud Leonhartum clementem facetias concludere vellem, venerunt litterae ad Leonhartum, dum in convivio plures sacerdotes essent, a quodam stationario (ut cum vulgo loquar) sancti Valentini, quarum tenor ita sonabat. Ego petitor sancte Valentini compaream in ecclesia vestra dominica die in vesperis. Idio dignitatem ac venerabilitatem vestram rogo, quatinus in cancellis populo promulgare volueritis ut comparere voluerint subditi vestri ob honorem indulgentiarum et reliquiae, quia etiam praesentantur vobis reliquia sancte Valentini. Vobis etiam constat quia ita in usu habemus.
Petitior sancti Valentini.
Ego postquam has litteras vidissem, ad litteram ita ut vides scriptas, dixi. O quam malam grammaticam habet hic sacerdos in sua villa, credo quod illic Prisciano nullus sit relictus principatus qui scribit, sancte Valentini, compaream pro comparebo, idio pro ideo. reliquiae pro reliquiarum, et reliquia etc.
De sancto Nicolao, et quodam equum ei vovente.
Dicitur mihi pro vera historia, in Bavaria nobilem cum servo isse praedatum, hostesque eos ad Danubium usque fuisse insecutos. Et cum servus trans flume sacellum sancti Nicolai vidisset, vovisse illi equum si incolumis modo Danubium tranasset, atque adacto equo flumen superasse, nobilem vero periculi magnitudine substitisse, atque captum extremo supplicio affectum. Cum vero servus voti memor, equum in sacellum vi compulisset, dicitur ibi. x. aureos sancto Nicolao obtulisse pro redimendo equo, quem tamen nec vi, nec aliquo modo potuisse abducere de fano, quare alios insuper. x. adiecit. sed nec tunc profecisse, timore tandem insequentium. xl. contulisse, et mox equum fuisse egressum. Ad quod servus, urbane. O sancte Nicolae, inquit, quam difficilis et durus es equorum permutator ut multos rusticos in hac re tractabiliores reperias.