Latin
Lines 1.72-1.76
Bebel, Heinrich Bebel (1472-1518) 1.72-76
Not analysed yet
Venetus insuetus, ac nescius equitare, cum commodatum equum calcaribus urgeret, equus coepit recalcitrare, exsiliendo, unde ille perterritus dixit. O sancte deus Tempestas est non tam in mari quam terra. credidit enim fluctibus et procellis equum agitari non secus ac naves in mari.
De duobus fatuis.
Erant prope Zvifuldam monasterium duo fratres germani parum prudentes, qui semel confitentes, cum unus eorum absolutus esset a sacerdote, nec interrogatus an sciret orare. cum alter confiteretur, quaesivit sacerdos. Scis orationem dominicam. Illo nesciente, inquit sacerdos. Prohibeo tibi sacram communionem, quoniam nescis orare. Ad quod ille Tamen frater meus a te absolutus etiam nescit. Quare sacerdos motus dixit ad alterum fratrem. prohibeo et tibi corpus dominicum. unde ille indignabundus exivit delubrum, atque omnibus hominibus conquestus est, quod frater suus impius nomine Alexius, eum quominus corpus dominicum sumpsisset, impedivisset, dicens. Si tamen expectasset donec sumpsissem. ex hoc enim credebat se felicem fuisse, si vel indigne sumpsisset.
De Osoribus eloquentiae, et illorum faceta elusio.
Eram nuper in convivio paganorum sacerdotum non procul ab alpibus patriis. ubi unus eorum omnia sibi arrogans me ei ignotum honorifice salutavit. atque ut eius verbis barbaris, quoniam elegantibus non studuisset, parcerem rogavit. Ego apparatum istum ut missum faceret efflagitavi tandem ille hilarior factus ob Bacchi virtutem, qui paulum ei iam mentem et rationem sepeliverat, ut disputando suam eruditionem ostentaret, reverentiae est oblitus, quam exhibere solent ignotis prudentes, atque in haec mox verba prorupit. Domine Poeta, amplissima nunc est fama tua per Germaniam. sed ego non possum probare studium tuum, quia plus discis bene loqui et dicere quam vivere bene. Ad quod ego subridens, licet pudore perfusus, non puto, dixi, me negligere ea quae ad bene beateque vivendum pertinent. Hic ille mihi. Sed relinque nunc eloquentiam saecularem, et simplicitatem sermonis apostolorum capesse. Huic ego. Sermo splendidus et ornatus non facit me peiorem, nec barbarus meliorem, testis est mihi Augustinus omnium christianorum doctissimus in pluribus locis, sed audi bone sacerdos. Argute et diserte loqui, sed male vivere, mors est. Imperite vero et barbare loqui sub specie religionis, atque etiam male vivere, uti plurimi solent, plus est quam mors dicenda, et pessima mortium. Eorum enim vita, omnium perniciosissima est rei publicae christianae, qui verbis simplices sunt et casti, factis autem reprobi, incesti ac sardanapali. Sed quod apostolorum more locutionem tuam defendis, non accipio hanc in te excusationem. Si enim illorum sermonem imitari vis, imitare et illorum virtutes, vitaeque sanctimoniam. Ceterum ridiculum est, ut delicate et luxuriose vivens, de sola rusticitate, ac sermonis imperitia se iactet, quasi ideo sanctus sit, quia nihil scierit. Sed quomodo fit, dicebam, ut aliquando concludam, ut tu et tui similes perplurimi, tantopere insectemini eloquentiam et eloquentiae studiosos, et cum ipsi vultis habere orationem (quam non immerito collationem vulgo appellatis, quasi non vestro artificio, sed ex multorum libris et labore parum ornate, sed crude compilatam) omnibus viribus ingenii, totisque conatibus ad hoc aspiratis, ut habeamini eloquentes ut eleganter et venuste persuasisse predicemini, ut quadret in vos eloquentissimi Cypriani martyris dictum, ut sitis in publico accusatores, in occulto rei, in vosmet ipsos censores pariter et nocentes. damnatis intus, quod foris operamini. Sed bene est. erudite loqui nescitis, cum numquam didiceritis, vestra spe frustrati omnino.