Latin
Lines 1.77-1.84
Bebel, Heinrich Bebel (1472-1518) 1.77-84
Not analysed yet
De doctore.
Cum Palatino Rheni equitavit ad venationem causa honoris quidam doctor ab illo observatus, qui cum calcaribus omnino careret, dixit princeps. Domine doctor ubi sunt calcaria tua? qui cum vidisset se carere, Credebam, inquit o princeps, mihi famulum ea induisse.
De insigni mendacio.
Faber clavicularius quem superius fabrum mendaciorum dixi, narravit se semel tempore belli, credens suos subsecuturos, equitando ad cuiusdam oppidi portas penetrasse. et cum ad portas venisset, cataractam turre demissam, equum suum post ephippium discidisse, dimidiatumque reliquisse, atque se media parte equi ad forum usque oppidi equitasse, atque caedem non modicam peregisse. Sed cum retrocedere vellet, multitudine hostium obrutus, tum demum equum cecidisse, seque captum fuisse.
De alio mendacio.
Alter cum in silva venationi indulgeret, vidit aprum silvestrem senio confectum, et caecum, ab alio iuniore duci, cauda illius ore arrepta. quod cum vidisset, intenta balista dixit se iuniorem excaudasse (ut ita loquar) a corporeque caudam penitus divulsisse, ut illa caeco in ore manserit, quam ipse postea arripuerit, atque caecum plus quam viginti milia passuum usque ad forum Stutgardianum duxerit.
De aedituo fabula.
Erat aedituus cui nomen fuerat Omnis mundus, qui servierat monialibus quibusdam. et cum semel prurigine carnis vexaretur, accepit arundinem, atque illa per caminum horribili voce denuntiavit instar spiritus. O vos Moniales audite verbum domini. Sorores autem exterritae non respondebant quicquam aedituo. Postridiana nocte reveniente atque idem dicente, procidebant in facies suas sorores, Angelum de caelo esse ratae. Resumptis tandem animis surrexerunt, atque cantaverunt. O angele dei dic nobis voluntatem domini. Hic aedituus rursus ex arundine cantavit. haec est voluntas domini ut Omnis mundus inclinet vel supponat (ut ita loquar) vos. Auditis his fluctuabant quid esset. Angelum enim ob id non credebant, quod eis ille non dictaret, ut omnibus hominibus se prostituerent, tandem matura deliberatione, concilioque habito exposuerunt mentem angeli, ita quod aedituus dictus nomine Omnis mundus, earum concubitu frueretur, an uspiam, ut augurabantur, episcopus vel summus pontifex nascendus veniret. Convocatoque aedituo atque in conclavi servato, accessit primum virgo maxima, quae et abbatissa dicitur, quae cum voci oboediens angeli, indulgentiam accepisset (ut ita loquar) exeundo cecinit. Laetata sum in his quae dicta sunt mihi. Accessit post hac quae secundum dignitatis gradum obtinebat, priorissa barbare dicta, ut ordo conditionum requirebat, quae execundo atque percepta indulgentia, iucunda voce depromebat canticum hoc. Te deum laudamus Tertia vero cantabat exiens. Laetabitur iustus in domino, Quarta vero, Gaudeamus omnes. Aedituus tandem consumptis atque fractis viribus dirupto conclavi exivit horribiliteque ululavit. Mihi autem nimis etc. quem ceterae revocando inclamaverunt, et quis nos indulgentiarum participes faciet?