Latin
Lines 1.85-1.94
Bebel, Heinrich Bebel (1472-1518) 1.85-94
Not analysed yet
Facetia reverendi domini Georgii abbatis Zvifuldensis.
Sacerdos quidam rusticis suis supplices preces et supplicationes circum agros frugiferos fieri solitas, non tamen ab ecclesia institutas, dissuasit. Et cum grando ingruisset illo anno, sacerdos anno postero dixit, hoc iterum die supplicationes suo consilio non habendas. nec prius ideo grandinem incubuisse, sed opus potius fuisse dei et naturae, dicens in haec verba, vuir vuollen got vertruvuen, hoc est, Volumus fiduciam nostram, in deum ponere. Cui rusticus aliquis assurgens. nos nolumus, inquit, deo confidere sed supplicatum ibimus. ibi aedituus, parum edoctus. ad sedandum sacerdotem dixit. Mitte, vadit quoniam vadit, hoc est. sinas ire rem quocumque ierit.
De vino adulterato.
Ioannes bittel conviva meus Zvifuldae, cum ei vinum minus probum et integrum apposuisset caupo Martinus, Dixit. Segrega mihi vinum et aquam, et quodlibet seorsum appone, intelligens vinum aqua esse nimis adulteratum. Idem Caupone dicente, vinum esse Rhenense, bene dicis, inquit. Est enim Rheno lotum, natavique per rhenum, volens nimis esse dilutum.
De eodem.
Quidam in diversorio, a puellula aquam petivit ut vinum commisceret, quo vis eius reprimeretur. dixit puella ignara. Non est opus. pater hesterna nocte totam hydriam infudit.
De eodem.
Cum alius Caupo noctu in cellam vinariam magnam aquam anhelans portaret, videbat qui cum eo diversabatur, atque ignem esse tumultuarie denuntiavit, quo homines ad illum sedandum excitaret. Cui hospes. Cur ita clamas? Credebam, inquit ille, ignem esse in cellario, cum te ita aqua oneres, illudque crebro incursites.
De eodem.
Cis Smichum flumen patriae meae villa est referens nomen illius amnis. Ibi erat quidam caupo suspectus etiam quod vinum suum aquatum duceret. unde quidam moti clam ei ignoranti in oenophorum seu vasculum quo eis vinum afferebat pisciculos imposuerunt, atque cum vitro vinum infunderet invenit caupo et videt pisciculos, atque ad convivas conversus. Fateor profecto ingenue nimium aquae infudi vasis vinariis alioqui pisces non fuissent innati.