Latin
1
Bebel, Opuscula nova 1-13
Unproofread scanNot analysed yet
Quidam erat monachus, qui semper demisso in terram vultu incedebat. postquam autem abbas esset factus, erecto corpore ibat. et interrogatus cur more solito non incederet? Respondit, se prius terram intuendo monasterii claves quaesisse, nunc illis inventis, non esse opus ulterius inquisitione. Novi abbatem, qui cum a quodam nobili in consessu primorum Suevicae confedoerationis de adulteriis et multis fornicationibus esset criminatus. Respondit. Nonne deberem asinas futuere, Ad quod nobilis. Etiam si fecisses, genus tuum accessisses. alludens ad eius imperitiam.