Latin
De mendicis.
Bebel, Opuscula nova 1.97
Unproofread scanNot analysed yet
Scripsi in triumpho meo venereo contra mendicos, soleoque aliquando illudere illis, qui homines improbi, nulliusque bonae frugis, sed solo otio dediti, mirificis artibus simplices homines et rusticos imperitos dispoliant. Et id facio (testis est scrutator cordium deus) non ex quadam im- pietate. (quippe qui sum quodam singulari beneficio naturae mirum in modum ad misericordiam propensius, et ultra facultates vere pauperum et afflictorum misereor) sed rerum idignitate motus, quod videam eos per omnem iniquitatem et perversitatem hominum simplicium abuti liberalitate et commiseratione. Illi inquam impostores mendici cum tam clamose et suppliciter, atque quasi quibusdam obtestationibus nomine dei et beatae virginis, vel Valentini, Antonii, aut aliorum sanctorum extorqueant eleemosynam ab hominibus. Cogito quanta est bonitas et aequanimitas dei et sanctorum, quia illi mendici per eos vivant, quos numquam venerantur. Ego enim eos ante sacras aedes, sed intus sub divinis officiis vix unum aut alterum vidi in decennio. Illos autem cum audio in plateis tam argute compositeque canere et boare vel quaculari (ut illo verbo utar) soleo dicere ad convictores meos. Ille me multo est laetior, nec me movebit. Nam ut Horatius dicit. Si vis me flere, dolendum est primum ipsi tibi. Si autem sunt nimium eloquentes, et diserte quaculantur, soleo dicere eum esse nimis peritum in sua professione artificem, unde meo auxilio non habeat opus. Est autem quaculor, -aris. verbum novum et barbarum, sed non inepte a nobis contra inepte loquentes excogitatum, a sono vel corvorum vel ranarum, quod tales tam intempestive et inepte garrientes non loquantur, sed balbutiant et instar corvorum vocem eructent.