Latin · Elegiac couplet
Ad Cyprianum de Serntein Cancellarium Caesarium. aequitate ius esse condiendum
Bebel, Opuscula nova 4.3
Unproofread scanNot analysed yet
O precibus Cypriane meis adverte parumper
Qui non es rigidus, sed pietate bonus.
Omnibus in rebus aequo moderabere leges
Sic regitur mundus, sic manet imperium.
Aequum est cum nummos nequeant conferre Poetae
Accipias versus, maxima dona viris.
Utque Scythis aurum quod spernunt imperita res
Non lex, est feritas, thura Sabaea Getis.
Nec bene frugiferos montes in vallibus Eni
Exigeres, Suevi balsama iure negant.
Cunctorum est igitur simul inspicienda facultas,
Ut leges aequo consociare queas.