Latin
7.1 to 7.4
Bede, Liber Primus 7.1-4
Not analysed yet
SIQUIDEM in ea passus est sanctus Albanus, de quo presbyter Fortunatus in Laude uirginum, cum beatorum martyrum, qui de toto orbe ad Dominum uenirent, mentionem faceret, ait: Albanum egregium fecunda Britania profert. Qui uidelicet Albanus, paganus adhuc, cum perfidorum principum mandata aduersum Christianos saeuirent, clericum quendam persecutores fugientem hospitio recepit; quem dum orationibus continuis ac uigiliis die noctuque studere conspiceret, subito diuina gratia respectus, exemplum fidei ac pietatis illius coepit aemulari, ac salutaribus eius exhortationibus paulatim edoctus, relictis idolatriae tenebris, Christianus integro ex corde factus est. Cumque praefatus clericus aliquot diebus apud eum hospitaretur, peruenit ad aures nefandi principis confessorem Christi, cui necdum fuerat locus martyrii deputatus, penes Albanum latere. Unde statim iussit milites eum diligentius inquirere. Qui cum ad tugurium martyris peruenissent, mox se sanctus Albanus pro hospite ac magistro suo, ipsius habitu, id est caracalla, qua uestiebatur, indutus, militibus exhibuit, atque ad iudicem uinctus perductus est. Contigit autem iudicem ea hora, qua ad eum Albanus adducebatur, aris adsistere, ac daemonibus hostias offerre. Cumque uidisset Albanum, mox ira succensus nimia, quod se ille ultro pro hospite, quem susceperat, militibus offerre, ac discrimini dare praesumsisset, ad simulacra daemonum, quibus adsistebat, eum iussit pertrahi: ‘Quia rebellem,’ inquiens, ‘ac sacrilegum celare quam militibus reddere maluisti, ut contemtor diuum meritam blasphemiae suae poenam lueret, quaecumque illi debebantur supplicia, tu soluere habes, si a cultu nostrae religionis discedere tentas.’ At sanctus Albanus, qui se ultro persecutoribus fidei Christianum esse prodiderat, nequaquam minas principis metuit; sed accinctus armis militiae spiritalis, palam se iussis illius parere nolle pronuntiabat. Tum iudex: ‘Cuius,’ inquit, ‘familiae uel generis es?’ Albanus respondit: ‘Quid ad te pertinet, qua sim stirpe genitus? sed si ueritatem religionis audire desideras, Christianum iam me esse, Christianisque officiis uacare cognosce.’ Ait iudex: ‘Nomen tuum quaero, quod sine mora mihi insinua.’ At ille: ‘Albanus,’ inquit, ‘a parentibus uocor, et Deum uerum ac uiuum, qui uniuersa creauit, adoro semper, et colo.’ Tum iudex repletus iracundia dixit: ‘Si uis perennis uitae felicitate perfrui, diis magnis sacrificare ne differas.’ Albanus respondit: ‘Sacrificia haec, quae a uobis redduntur daemonibus, nec auxiliari subiectis possunt, nec supplicantium sibi desideria uel uota conplere. Quin immo, quicumque his sacrificia simulacris obtulerit, aeternas inferni poenas pro mercede recipiet.’