Latin
7.5 to 7.7
Bede, Liber Primus 7.5-7
Not analysed yet
His auditis, iudex nimio furore commotus, caedi sanctum Dei confessorem a tortoribus praecepit, autumans se uerberibus, quam uerbis non poterat, cordis eius emollire constantiam. Qui cum tormentis afficeretur acerrimis, patienter haec pro Domino, immo gaudenter ferebat. At ubi iudex illum tormentis superari, uel a cultu Christianae religionis reuocari non posse persensit, capite eum plecti iussit. Cumque ad mortem duceretur, peruenit ad flumen, quod muro et harena, ubi feriendus erat, meatu rapidissimo diuidebatur; uiditque ibi non paruam hominum multitudinem utriusque sexus, condicionis diuersae et aetatis, quae sine dubio diuinitatis instinctu ad obsequium beatissimi confessoris ac martyris uocabatur, et ita fluminis ipsius occupabat pontem, ut intra uesperam transire uix posset. Denique cunctis pene egressis, iudex sine obsequio in ciuitate substiterat. Igitur sanctus Albanus, cui ardens inerat deuotio mentis ad martyrium ocius peruenire, accessit ad torrentem, et dirigens ad caelum oculos, illico siccato alueo, uidit undam suis cessisse ac uiam dedisse uestigiis. Quod cum inter alios etiam ipse carnifex, qui eum percussurus erat, uidisset, festinauit ei, ubi ad locum destinatum morti uenerat, occurrere, diuino nimirum admonitus instinctu, proiectoque ense, quem strictum tenuerat, pedibus eius aduoluitur, multum desiderans, ut cum martyre, uel pro martyre, quem percutere iubebatur, ipse potius mereretur percuti. Dum ergo is ex persecutore factus esset collega ueritatis et fidei, ac iacente ferro esset inter carnifices iusta cunctatio, montem cum turbis reuerentissimus Dei confessor ascendit; qui oportune laetus, gratia decentissima, quingentis fere passibus ab harena situs est, uariis herbarum floribus depictus, immo usque quaque uestitus; in quo nihil repente arduum, nihil praeceps, nihil abruptum, quem lateribus longe lateque deductum in modum aequoris natura conplanat, dignum uidelicet eum, pro insita sibi specie uenustatis, iam olim reddens, qui beati martyris cruore dicaretur. In huius ergo uertice sanctus Albanus dari sibi a Deo aquam rogauit, statimque, incluso meatu, ante pedes eius fons perennis exortus est, ut omnes agnoscerent etiam torrentem martyri obsequium detulisse; neque enim fieri poterat, ut in arduo montis cacumine martyr aquam, quam in fluuio non reliquerat, peteret, si hoc oportunum esse non uideret. Qui uidelicet fluuius, ministerio persoluto, deuotione conpleta, officii testimonium relinquens, reuersus est ad naturam. Decollatus itaque martyr fortissimus ibidem accepit coronam uitae, quam repromisit Deus diligentibus se. Sed ille, qui piis ceruicibus impias intulit manus, gaudere super mortuum non est permissus; namque oculi eius in terram una cum beati martyris capite deciderunt.