Latin
17.1 to 17.2
Bede, Liber Quartus 17.1-2
Not analysed yet
ACCEPIT autem rex Ecgfrid coniugem nomine Aedilthrydam, filiam Anna regis Orientalium Anglorum, cuius sepius mentionem fecimus, uiri bene religiosi, ac per omnia mente et opere egregii; quam et alter ante illum uir habuerat uxorem, princeps uidelicet Australium Gyruiorum uocabulo Tondberct. Sed illo post modicum temporis, ex quo eam accepit, defuncto, data est regi praefato; cuius consortio cum XII annis uteretur, perpetua tamen mansit uirginitatis integritate gloriosa; sicut mihimet sciscitanti, cum hoc, an ita esset, quibusdam uenisset in dubium, beatae memoriae Uilfrid episcopus referebat, dicens se testem integritatis eius esse certissimum; adeo ut Ecgfridus promiserit se ei terras ac pecunias multas esse donaturum, si reginae posset persuadere eius uti conubio, quia sciebat illam nullum uirorum plus illo diligere. Nec diffidendum est nostra etiam aetate fieri potuisse, quod aeuo praecedente aliquoties factum fideles historiae narrant; donante uno eodemque Domino, qui se nobiscum usque in finem saeculi manere pollicetur. Nam etiam signum diuini miraculi, quo eiusdem feminae sepulta caro corrumpi non potuit, indicio est, quia uirili contactu incorrupta durauerit. Quae multum diu regem postulans, ut saeculi curas relinquere, atque in monasterio, tantum uero regi Christo seruire permitteretur; ubi uix aliquando inpetrauit, intrauit monasterium Aebbæ abbatissae, quae erat amita regis Ecgfridi, positum in loco, quem Coludi urbem nominant, accepto uelamine sanctimonialis habitus a praefato antistite Uilfrido. Post annum uero ipsa facta est abbatissa in regione, quae uocatur Elge; ubi constructo monasterio uirginum Deo deuotarum perplurium mater uirgo, et exemplis uitae caelestis esse coepit et monitis. De qua ferunt, quia, ex quo monasterium petiit, numquam lineis, sed solum laneis uestimentis uti uoluerit; raroque in calidis balneis, praeter inminentibus sollemniis maioribus, uerbi gratia paschae, pentecostes, epifaniae, lauari uoluerit; et tunc nouissima omnium, lotis prius suo suarumque ministrarum obsequio ceteris, quae ibi essent, famulis Christi; raro praeter maiora sollemnia, uel artiorem necessitatem, plus quam semel per diem manducauerit; semper, si non infirmitas grauior prohibuisset, ex tempore matutinae synaxeos, usque ad ortum diei, in ecclesia precibus intenta persteterit. Sunt etiam, qui dicant, quia per prophetiae spiritum, et pestilentiam, qua ipsa esset moritura, praedixerit, et numerum quoque eorum, qui de suo monasterio hac essent de mundo rapiendi, palam cunctis praesentibus intimauerit. Rapta est autem ad Dominum in medio suorum, post annos VII, ex quo abbatissae gradum susceperat; et aeque, ut ipsa iusserat, non alibi quam in medio eorum, iuxta ordinem, quo transierat, ligneo in locello sepulta.