Latin
17.3 to 17.4
Bede, Liber Quartus 17.3-4
Not analysed yet
Cui successit in ministerium abbatissae soror eius Sexburg, quam habuerat in coniugem Earconberct rex Cantuariorum. Et cum sedecim annis esset sepulta, placuit eidem abbatissae leuari ossa eius, et in locello nouo posita in ecclesiam transferri; iussitque quosdam e fratribus quaerere lapidem, de quo locellum in hoc facere possent; qui ascensa naui, ipsa enim regio Elge undique est aquis ac paludibus circumdata, neque lapides maiores habet, uenerunt ad ciuitatulam quandam desolatam, non procul inde sitam, quae lingua Anglorum Grantacaestir uocatur; et mox inuenerunt iuxta muros ciuitatis locellum de marmore albo pulcherrime factum, operculo quoque similis lapidis aptissime tectum. Unde intellegentes a Domino suum iter esse prosperatum, gratias agentes rettulerunt ad monasterium. Cumque corpus sacrae uirginis ac sponsae Christi aperto sepulchro esset prolatum in lucem, ita incorruptum inuentum est, ac si eodem die fuisset defuncta, siue humo condita; sicut et praefatus antistes Uilfrid, et multi alii, qui nouere, testantur; sed certiori notitia medicus Cynifrid, qui et morienti illi, et eleuatae de tumulo adfuit; qui referre erat solitus, quod illa infirmata habuerit tumorem maximum sub maxilla; ‘Iusseruntque me,’ inquit, ‘incidere tumorem illum, ut efflueret noxius umor, qui inerat; quod dum facerem, uidebatur illa per biduum aliquanto leuius habere; ita ut multi putarent, quia sanari posset a langore. Tertia autem die prioribus adgrauata doloribus, et rapta confestim de mundo, dolorem omnem ac mortem perpetua salute ac uita mutauit. Cumque post tot annos eleuanda essent ossa de sepulchro, et extento desuper papilione, omnis congregatio, hinc fratrum, inde sororum, psallens circumstaret; ipsa autem abbatissa intus cum paucis ossa elatura et dilutura intrasset, repente audiuimus abbatissam intus uoce clara proclamare: “Sit gloria nomini Domini.” Nec multo post clamauerunt me intus, reserato ostio papilionis; uidique eleuatum de tumulo, et positum in lectulo corpus sacrae Deo uirginis quasi dormientis simile. Sed et discooperto uultus indumento, monstrauerunt mihi etiam uulnus incisurae, quod feceram, curatum; ita ut mirum in modum pro aperto et hiante uulnere, cum quo sepulta erat, tenuissima tunc cicatricis uestigia parerent. Sed et linteamina omnia, quibus inuolutum erat corpus, integra apparuerunt, et ita noua, ut ipso die uiderentur castis eius membris esse circumdata.’ Ferunt autem, quia, cum praefato tumore ac dolore maxillae siue colli premeretur, multum delectata sit hoc genere infirmitatis, ac solita dicere: ‘Scio certissime, quia merito in collo pondus langoris porto, in quo iuuenculam me memini superuacua moniliorum pondera portare; et credo, quod ideo me superna pietas dolore colli uoluit grauari, ut sic absoluar reatu superuacuae leuitatis; dum mihi nunc pro auro et margaritis, de collo rubor tumoris ardorque promineat.’ Contigit autem tactu indumentorum eorundem et daemonia ab obsessis effugata corporibus, et infirmitates alias aliquoties esse curatas. Sed et loculum, in quo primo sepulta est, nonnullis oculos dolentibus saluti fuisse perhibent; qui cum suum caput eidem loculo adponentes orassent, mox doloris siue caliginis incommodum ab oculis amouerent. Lauerunt igitur uirgines corpus, et nouis indutum uestibus intulerunt in ecclesiam, atque in eo, quod adlatum erat, sarcofago posuerunt, ubi usque hodie in magna ueneratione habetur. Mirum uero in modum ita aptum corpori uirginis sarcofagum inuentum est, ac si ei specialiter praeparatum fuisset; et locus quoque capitis seorsum fabrefactus ad mensuram capitis illius aptissime figuratus apparuit.