Latin
21.1 to 21.3
Bede, Liber Quartus 21.1-3
Not analysed yet
ANNO post hunc sequente, hoc est anno dominicae incarnationis DCLXXX, religiosissima Christi famula Hild, abbatissa monasterii, quod dicitur Strenaeshalc, ut supra rettulimus, post multa, quae fecit in terris, opera caelestia, ad percipienda praemia uitae caelestis de terris ablata transiuit die XV. Kalendarum Decembrium, cum esset annorum LXVI; quibus aequa partione diuisis, XXXIII primos in saeculari habitu nobilissime conuersata conpleuit, et totidem sequentes nobilius in monachica uita Domino consecrauit. Nam et nobilis natu erat, hoc est filia nepotis Eduini regis, uocabulo Hererici; cum quo etiam rege, ad praedicationem beatae memoriae Paulini primi Nordanhymbrorum episcopi, fidem et sacramenta Christi suscepit, atque haec, usquedum ad eius uisionem peruenire meruit, intemerata seruauit. Quae cum, relicto habitu saeculari, illi soli seruire decreuisset, secessit ad prouinciam Orientalium Anglorum, erat namque propinqua regis illius, desiderans exinde, siquo modo posset, derelicta patria et omnibus, quaecumque habuerat, Galliam peruenire, atque in monasterio Cale peregrinam pro Domino uitam ducere, quo facilius perpetuam in caelis patriam posset mereri. Nam et in eodem monasterio soror ipsius Heresuid, mater Alduulfi regis Orientalium Anglorum, regularibus subdita disciplinis, ipso tempore coronam expectabat aeternam; cuius aemulata exemplum, et ipsa proposito peregrinandi annum totum in praefata prouincia retenta est; deinde ab Aidano episcopo patriam reuocata accepit locum unius familiae ad septentrionalem plagam Uiuri fluminis, ubi aeque anno uno monachicam cum perpaucis sociis uitam agebat. Post haec facta est abbatissa in monasterio, quod uocatur Heruteu; quod uidelicet monasterium factum erat non multo ante a religiosa Christi famula Heiu, quae prima feminarum fertur in prouincia Nordanhymbrorum propositum uestemque sanctimonialis habitus, consecrante Aidano episcopo, suscepisse. Sed illa post non multum tempus facti monasterii secessit ad ciuitatem Calcariam, quae a gente Anglorum Kælcacaestir appellatur, ibique sibi mansionem instituit. Praelata autem regimini monasterii illius famula Christi Hild, mox hoc regulari uita per omnia, prout a doctis uiris discere poterat, ordinare curabat; nam et episcopus Aidan, et quique nouerant eam religiosi, pro insita ei sapientia et amore diuini famulatus, sedulo eam uisitare, obnixe amare, diligenter erudire solebant.