Latin
21.4 to 21.5
Bede, Liber Quartus 21.4-5
Not analysed yet
Cum ergo aliquot annos huic monasterio regularis uitae institutioni multum intenta praeesset, contigit eam suscipere etiam construendum siue ordinandum monasterium in loco, qui uocatur Streaneshalch, quod opus sibi iniunctum non segniter inpleuit. Nam eisdem, quibus prius monasterium, etiam hoc disciplinis uitae regularis instituit; et quidem multam ibi quoque iustitiae, pietatis, et castimoniae, ceterarumque uirtutum, sed maxime pacis et caritatis custodiam docuit; ita ut in exemplum primitiuae ecclesiae nullus ibi diues, nullus esset egens, omnibus essent omnia communia, cum nihil cuiusquam esse uideretur proprium. Tantae autem erat ipsa prudentiae, ut non solum mediocres quique in necessitatibus suis, sed etiam reges ac principes nonnumquam ab ea consilium quaererent, et inuenirent. Tantum lectioni diuinarum scripturarum suos uacare subditos, tantum operibus iustitiae se exercere faciebat, ut facillime uiderentur ibidem, qui ecclesiasticum gradum, hoc est altaris officium, apte subirent, plurimi posse repperiri. Denique V ex eodem monasterio postea episcopos uidimus, et hos omnes singularis meriti ac sanctitatis uiros, quorum haec sunt nomina, Bosa, Aetla, Oftfor, Iohannes, et Uilfrid. De primo supra diximus, quod Eboraci fuerit consecratus antistes; de secundo breuiter intimandum, quod in episcopatum Dorciccaestræ fuerit ordinatus; de ultimis infra dicendum est, quod eorum primus Hagustaldensis, secundus Eboracensis ecclesiae sit ordinatus episcopus. De medio nunc dicamus, quia, cum in utroque Hildae abbatissae monasterio lectioni et obseruationi scripturarum operam dedisset, tandem perfectiora desiderans, uenit Cantiam ad archiepiscopum beatae recordationis Theodorum; ubi postquam aliquandiu lectionibus sacris uacauit, etiam Romam adire curauit, quod eo tempore magnae uirtutis aestimabatur; et inde cum rediens Brittaniam adisset, diuertit ad prouinciam Huicciorum, cui tunc rex Osric praefuit; ibique uerbum fidei praedicans, simul et exemplum uiuendi sese uidentibus atque audientibus exhibens, multo tempore mansit. Quo tempore antistes prouinciae illius, uocabulo Bosel, tanta erat corporis infirmitate depressus, ut officium episcopatus per se inplere non posset; propter quod omnium iudicio praefatus uir in episcopatum pro eo electus, ac iubente Aedilredo rege per Uilfridum beatae memoriae antistitem, qui tunc temporis Mediterraneorum Anglorum episcopatum gerebat, ordinatus est; pro eo, quod archiepiscopus Theodorus iam defunctus erat, et necdum alius pro eo ordinatus episcopus. In quam uidelicet prouinciam paulo ante, hoc est ante praefatum uirum Dei Boselum, uir strenuissimus ac doctissimus atque excellentis ingenii uocabulo Tatfrid, de eiusdem abbatissae monasterio electus est antistes; sed, priusquam ordinari posset, morte inmatura praereptus est.