Latin
Lines 1.1-1.3
Bede, Liber Secundus 1.1-3
Not analysed yet
HIS temporibus, id est anno dominicae incarnationis DCV, beatus papa Gregorius, postquam sedem Romanae et apostolicae ecclesiae XIII annos, menses VI, et dies X gloriosissime rexit, defunctus est, atque ad aeternam regni caelestis sedem translatus. De quo nos conuenit, quia nostram, id est Anglorum, gentem de potestate Satanae ad fidem Christi sua industria conuertit, latiorem in nostra historia ecclesiastica facere sermonem, quem recte nostrum appellare possumus et debemus apostolum. Quia, cum primum in toto orbe gereret pontificatum, et conuersis iam dudum ad fidem ueritatis esset praelatus ecclesiis, nostram gentem eatenus idolis mancipatam Christi fecit ecclesiam, ita ut apostolicum illum de eo liceat nobis proferre sermonem: quia etsi aliis non est apostolus, sed tamen nobis est; nam signaculum apostolatus eius nos sumus in Domino.
Erat autem natione Romanus, a patre Gordiano, genus a proauis non solum nobile, sed et religiosum ducens. Denique Felix eiusdem apostolicae sedis quondam episcopus, uir magnae gloriae in Christo et ecclesia, eius fuit atauus. Sed ipse nobilitatem religionis non minore quam parentes et cognati uirtute deuotionis exercuit. Nobilitatem uero illam, quam ad saeculum uidebatur habere, totam ad nanciscendam supernae gloriam dignitatis diuina gratia largiente conuertit. Nam mutato repente habitu saeculari monasterium petiit, in quo tanta perfectionis gratia coepit conuersari, ut, sicut ipse postea flendo solebat adtestari, animo illius labentia cuncta subteressent, ut rebus omnibus, quae uoluuntur, emineret, ut nulla nisi caelestia cogitare soleret, ut etiam retentus corpore ipsa iam carnis claustra contemplatione transiret, ut mortem quoque, quae pene cunctis poena est, uidelicet ut ingressum uitae, et laboris sui praemium amaret. Haec autem ipse de se, non profectum iactando uirtutum, sed deflendo potius defectum, quem sibi per curam pastoralem incurrisse uidebatur, referre consuerat. Denique tempore quodam secreto, cum diacono suo Petro conloquens, enumeratis animi sui uirtutibus priscis, mox dolendo subiunxit: ‘At nunc ex occasione curae pastoralis saecularium hominum negotia patitur, et post tam pulchram quietis suae speciem terreni actus puluere fedatur. Cumque se pro condescensione multorum ad exteriora sparserit, etiam cum interiora appetit, ad haec procul dubio minor redit. Perpendo itaque, quid tolero, perpendo, quid amisi; dumque intueor illud, quod perdidi, fit hoc grauius, quod porto.’
Haec quidem sanctus uir ex magnae humilitatis intentione dicebat; sed nos credere decet nihil eum monachicae perfectionis perdidisse occasione curae pastoralis, immo potiorem tunc sumsisse profectum de labore conuersionis multorum, quam de propriae quondam quiete conuersationis habuerat; maxime quia et pontificali functus officio domum suam monasterium facere curauit; et dum primo de monasterio abstractus, ad ministerium altaris ordinatus, atque Constantinopolim apocrisiarius ab apostolica sede directus est, non tamen in terreno conuersatus palatio propositum uitae caelestis intermisit. Nam quosdam fratrum ex monasterio suo, qui eum gratia germanae caritatis ad regiam urbem secuti sunt, in tutamentum coepit obseruantiae regularis habere; uidelicet ut eorum semper exemplo, sicut ipse scribit, ad orationis placidum litus, quasi anchorae fune restringeretur, cum incessabili causarum saecularium inpulsu fluctuaret, concussamque saeculi actibus mentem inter eos cotidie per studiosae lectionis roboraret alloquium. Horum ergo consortio non solum a terrenis est munitus incursibus, uerum etiam ad caelestis exercitia uitae magis magisque succensus.