Latin
Lines 1.4-1.5
Bede, Liber Secundus 1.4-5
Not analysed yet
Nam hortati sunt eum, ut librum beati Iob magnis inuolutum obscuritatibus mystica interpretatione discuteret; neque negare potuit opus, quod sibi fraternus amor multis utile futurum inponebat. Sed eundem librum, quomodo iuxta litteram intellegendus, qualiter ad Christi et ecclesiae sacramenta referendus, quo sensu unicuique fidelium sit aptandus, per XXX et V libros expositionis miranda ratione perdocuit. Quod uidelicet opus in regia quidem urbe apocrisiarius inchoauit, Romae autem iam pontifex factus expleuit. Qui cum adhuc esset regia in urbe positus, nascentem ibi nouam heresim de statu nostrae resurrectionis, cum ipso, quo exorta est, initio, iuuante se gratia catholicae ueritatis, attriuit. Siquidem Eutycius eiusdem urbis episcopus dogmatizabat corpus nostrum in illa resurrectionis gloria inpalpabile, uentis aereque subtilius esse futurum; quod ille audiens, et ratione ueritatis, et exemplo dominicae resurrectionis, probauit hoc dogma orthodoxae fidei omnimodis esse contrarium. Catholica etenim fides habet, quod corpus nostrum illa inmortalitatis gloria sublimatum subtile quidem sit per effectum spiritalis potentiae, sed palpabile per ueritatem naturae; iuxta exemplum dominici corporis, de quo a mortuis suscitato dicit ipse discipulis: ‘Palpate et uidete, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me uidetis habere.’ In cuius adsertione fidei uenerabilis pater Gregorius in tantum contra nascentem heresim nouam laborare contendit, tanta hanc instantia, iuuante etiam piissimo imperatore Tiberio Constantino, conminuit, ut nullus exinde sit inuentus, qui eius resuscitator existeret.
Alium quoque librum conposuit egregium, qui uocatur Pastoralis, in quo manifesta luce patefecit, quales ad ecclesiae regimen adsumi, qualiter ipsi rectores uiuere, qua discretione singulas quasque audientium instruere personas, et quanta consideratione propriam cotidie debeant fragilitatem pensare. Sed et omelias euangelii numero XL conposuit, quas in duobus codicibus aequa sorte distinxit. Libros etiam Dialogorum IIII fecit, in quibus, rogatu Petri diaconi sui, uirtutes sanctorum, quos in Italia clariores nosse uel audire poterat, ad exemplum uiuendi posteris collegit; ut, sicut in libris expositionum suarum, quibus sit uirtutibus insudandum, edocuit, ita etiam descriptis sanctorum miraculis, quae uirtutum earumdem sit claritas, ostenderet. Primam quoque et ultimam Ezechielis prophetae partem, quae uidebantur obscuriores, per omelias XX et duas, quantum lucis intus habeant, demonstrauit. Excepto libello responsionum, quem ad interrogationes sancti Augustini primi Anglorum gentis episcopi scripsit, ut et supra docuimus, totum ipsum libellum his inserentes historiis; libello quoque synodico, quem cum episcopis Italiae de necessariis ecclesiae causis utillimum conposuit, et familiaribus ad quosdam litteris. Quod eo magis mirum est tot eum ac tanta condere uolumina potuisse, quod omni pene iuuentutis suae tempore, ut uerbis ipsius loquar, crebris uiscerum doloribus cruciabatur, horis momentisque omnibus fracta stomachi uirtute lassescebat, lentis quidem, sed tamen continuis febribus anhelabat. Uerum inter haec, dum sollicitus pensaret, quia scriptura teste: ‘Omnis filius, qui recipitur, flagellatur’; quo malis praesentibus durius deprimebatur, eo de aeterna certius praesumtione respirabat.