Latin
PROVERBIORUM LIBER, lines 1.1.243-1.1.272
Bede, Proverbiorum Liber 1.1.243-272
Not analysed yet
·Firmamentum est Dominus timentibus eum.
·Flumen Dei repletum est aquis.
·Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis.
·Filii huius saeculi prudentiores filiis lucisin generatione sua sunt.
·Facite vobis amicosde mammona iniquitatis, utcum defeceritis, recipiant vos inaeterna tabernacula.
·Facilius est camelum per foramen acus intrare, quam divitem intrare in regnum Dei.
·Fur non venit nisi ut furetur et mactetet perdat.
·Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam.
·Frustra iacitur rete ante oculospennatorum.
·Favus stillans labia meretricis, et nitidiu soleo guttur eius, novissima autem illius amara quasi absinthium.
·Fallax gratia et vana est pulchritudo, mulier timens Deum, ipsa laudabitur. �
·Flagellat Deus omnem filium quem recipit.
·Feneratur Domino, qui miseretur pauperis.
·Fugit impius nemine persequente, iustus autem quasi leo confidens absque terrore erit.
·Fiducia magna erit coram Deo eleemosyna omnibus facientibus eam.
·Fundamentum aliud nemo potest ponere,praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus.
·Fidelis sermo et omni acceptione dignus, quod Christus Iesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere.
·Fides sperandarum substantia est rerum, argumentum non apparentium.
·Fides sine operibus mortua est.
·Fornicatores et adulteros iudicabit Deus.
·Frater si fratrem adiuvat, ambo consolabuntur.
·Febris corporis calor, febris vero animiest avaritia et libido.
·Fortissimum ieiunium est panis et aqua.
·Flagellum Dei tunc diluit culpam, cum mutaverit vitam.
·Fraudem Deo facere videtur, qui, proposito spiritualis vitae relicto, ad saeculum revertitur.
·Futura providere specialiter pertinet ad illos quibus cura commissa est super alios.
·Frigus et fames simplici vestitu ciboque expelli potest.
·Fidelibus nox in diem mutatur, infidelibus autem ipsa etiam lux tenebrosa efficitur.
·Formam mulieris non animus prius quam corporis oculus concupiscit.
·Frequenter superantur prosperitate, qui superari non poterant adversitate.