Latin
PROVERBIORUM LIBER, lines 1.1.273-1.1.307
Bede, Proverbiorum Liber 1.1.273-307
Not analysed yet
·Fortitudo iustorum est carnem vincere, delectationem vitae praesentis exstinguere.
·Fortitudo reproborum est transitoria sine cessatione diligere, contra flagella Conditoris insensibiliter perdurare.
·Formidari diabolus non debet, qui nihil nisi permissus valet.
·Frustra niti, nec aliud se fatigando, nisi odium quaerere, extremae dementiae est.
·Frustra pro salute corporis laboratur, nisi salus animae obtineatur.
·Facilius saeculos quam nosmetipsos abnegamus.
·Fidelius et gratius obsequium est, quod amore magis quam metu geritur.
·Ferreas mentes libido domat.
·Flammae inexstinguibili quandoque tradetur, qui hic avaritiae et malitiae suae incendia exstinguere neglexit.
·Facilis venia huic est danda, qui non peccat exindustria.
·Fortior est qui cupiditates quam qui hostes subiicit.
·Ferox atque inquietus linguam semper litigiis exercens cani comparatur. �
·Fornicamur a Domino, quando adulterinis cogitationibus ab eius amore casto deviamus.
·Foedis immundisque libidinibus deditus, sordidae suis voluptatem imitatur.
·Facile offendit qui non optimis, sed pessimis placere cupit.
·Fortia gesta tuae ne demonstres cito vitae.
·Felix qui requiem poterit captare perennem.
·Felices oculi qui cernunt gaudia coeli.
·Ferrea mens dictis crebro superatur iniquis.
·Fructibus ex propriis arbor cognoscitur omnis.
·Finis praecepti constat dilectio Christi.
·G
·Gustate et videte quoniam suavis est Dominus: beatus vir qui sperat in eo.
·Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei.
·Gratiam et gloriam dabit Dominus.
·Generatio rectorum benedicetur.
·Gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem iustis, qui non indigent poenitentia.
·Grave estsaxum et onerosa arena, sed ira stulti utroque gravior.
·Gloria patris filius sapiens est.
·Gloria et honor et pax omni operanti bonum, Iudaeo primum et Graeco.
·Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae.
·Gemina dilectio homines facit proximos Deo.
·Grandis offensa nolle placare quem offenderis.
·Grandis Ecclesiae destructio neglecta coenobiorum provisio.
·Gestucorporis habitus demonstratur mentis.