Latin
PROVERBIORUM LIBER, lines 1.1.547-1.1.575
Bede, Proverbiorum Liber 1.1.547-575
Not analysed yet
·Novit iustus animas iumentorum suorum, viscera autem impiorum crudelia.
·Non agnoscitur in bonis amicus, nec absconditur in malis inimicus.
·Nec coram caeco ponas offendiculum.
·Non vult Deus mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat.
·Nihil in terra fit sine causa.
·Novit Dominus qui sunt eius.
·Non solum rei sunt qui faciunt mala, sed qui consentiunt facientibus.
·Nemo coronabitur, nisi qui legitime certaverit.
·Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.
·Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt.
·Nolite mirari si odit vos mundus.
·Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius tantummodo.
·Non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate.
·Non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente qui timet Deum, et operatur iustitiam, acceptus est illi.
·Nihil infelicius felicitate peccantium.
·Nitens cutis sordidum demonstrat animum.
·Non est secura laetitia in divinis paginis multa cognoscere, sed cognita custodire.
·Nosse et posse bona prius incognita atquei impossibilia, demonstrat gratiae supernae dona.
·Nil est tam facile quod non fiat difficile, si invitus facias.
·Nemoin alium priusquam in se ipsum peccat.
·Nunquam Deus mentem deserit, quae peccata sua veraciter agnoscit.
·Nescit pene quid labor sit, qui nunquam circa spirituales nequitias certare studuit.
·Negligentia et otiositas hominem trahunt ad interitum.
·Nisi quis in fide et spe fundatus fuerit, ad charitatis verae cultum non ascendit.
·Nulli vel male vel bene contingit propter se solum, sed ut simul alii corrigantur aut consolentur per illum.
·Nequitia diaboli qualis in Iob fuisse legitur, talis in omnes homines erit, si tantum permittatur.
·Nemo in Ecclesia amplius nocet, quam qui perverse agens regimen tenet.
·Non multitudo peccatorum, sed impietas hominem ducit ad desperationem.
·Non est in hominis potestate vita illius.