Latin
PROVERBIORUM LIBER, lines 1.1.576-1.1.607
Bede, Proverbiorum Liber 1.1.576-607
Not analysed yet
·Nil cuiquam proderit aestimari sanctus, cum non sit.
·Nil petas quod negaturus es.
·Nimisdolenda praesumptio, quod ea mala facere praesumunt Christiani, quae exsecrantur pagani.
·Nam Christiani Dei sui sanctorumque suorum destruunt monasteria, pagani autem sua venerantur idola.
·Non vivas aliter in solitudine, aliter in foro.
·Nil scire vel curare, hoc est mortuum vivere.
·Negat sibi ipse, quid quod difficile est petit.
·Nulli imponas quod ipse pati non possis.
·Nemo periculosius peccat quam qui peccata defendit.
·Nemo nobilis nisi quem nobilitat virtus.
·Nisi quis timorem amoremque Dei ante se iugiter ponat, cito in aliquod peccatum labitur.
·Nemo se satis metiri praevalet, nisi alterum consideret.
·Nil magnum est in rebus humanis nisi animus magna despiciens.
·Non homo non aurum poterunt dare quaeque beatum, sed virtute Dei consistit vita beati.
·Nil peccant oculi, si mens velit his dominari.
·Non poterit dici quam multa sit ars inimici.
·Nil credas actum, cum quidquam restat agendum.
·Nil prodest didicisse bonum, nisi feceris illud.
·Ne tardare velis, si quem convertere possis.
·Non est multa sciens laudandus, sed bene vivens.
·Nisus stultorum par semper amat sociorum.
·O
·Oculi Domini super iustos, et aures eius in preces corum.
·Osiusti meditabitur sapientiam, et lingua eius loquetur iudicium.
·Observabit peccator iustum, et stridebit super eum dentibus suis.
·Omnia quaecunque voluit Dominus fecit in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis.
·Omne regnum in seipso divisum desolabitur.
·Omnis plantatio quam non plantabit Pater coelestis, eradicabitur.
·Omnis qui facit peccatum, servus est peccati.
·Omnis qui petit accipit, et qui quaerit invenit,etpulsanti aperietur.
·Omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur.
·Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur.