Latin
PROVERBIORUM LIBER, lines 1.1.677-1.1.712
Bede, Proverbiorum Liber 1.1.677-712
Not analysed yet
·Pastor quilibet fugit, cum subiectis solatium subtrahit, aut iniustitiam videns non contradicit.
·Par supplicium subibunt, qui pariter peccaverunt.
·Poenitentia vera est et perpetrata mala plangere, et plangenda non perpetrare.
·Publica culpa, publica etiam indiget poenitentia.
·Poenas gravissimas quandoque sunt passuri, qui non pro sceleribus suis renunnt parva flagella pati. �
·Plenus venter facile disputat de ieiuniis.
·Perfectum odium est, quod nec iustitia nec ratione caret.
·Peccatum peccato adiicitur, cum id quod nequiter gestum est nequiter etiam defenditur.
·Probatio bonae voluntatis, nolle peccare cum possis.
·Providendum est cunctis pro Dei amore licita relinquentibus, ne tepide viventes ad illicita corruant.
·Pro qualilate audientium formari debet sermo doctorum.
·Pravis moribus semper gravis est vita bonorum.
·Peccata quaedam animam polluunt, quaedam vero exstinguunt.
·Priusquam promittas delibera, ne post promissa minime expleta mendax dicaris.
·Periculum nunquam sine periculo vincitur.
·Prudentia rerum exitus metitur.
·Plus sunt laudandi benefacientes quam benedicentes.
·Pecunia tunc fit pretiosa, cum pro Dei amore translata in alios desinit possideri.
·Plurimi infamiam, pauci vero verentur reatus conscientiam.
·Pacem cum hominibus habeas, bellum cum vitiis.
·Pecuniae imperare oportet, non servire.
·Paupertas animae maior quam corporis exstat.
·Peccans quotidie studeat mox se reparare.
·Perfectus miles pensat saepissime vires.
·Perversae menti sua culpa est maxima poena.
·Praeceps ad risum, praeceps quoque fertur ad iram.
·Promptus vel facilis ad risus schemata ne sis.
·Pluribus intentus minor est ad singula sensus.
·Praesens vita brevis, sed vita futura perennis.
·Q
·Quam bonus Israel Deus his qui recto sunt corde. �
·Quaerite Dominum, et confirmamini; quaerite faciem eius semper.
·Quaerite Dominum,et vivet anima vestra.
·Qui timetis Dominum, laudate eum.
·Qui diligitis Dominum, odite malum.
·Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se, quoniam ipse cognovit figmentum nostrum.