Latin
PROVERBIORUM LIBER, lines 1.1.713-1.1.741
Bede, Proverbiorum Liber 1.1.713-741
Not analysed yet
·Qui non accepit in vano animam suam, nec iuravit in dolo proximo suo, hic accipiet benedictionem a Domino.
·Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat, et humilia respicit in coelo et in terra?
·Qui seminant in lacrymis, in exsultatione metent.
·Quaerite primum regnum Dei, et iustitiam eius, et haec omnia adiicientur vobis.
·Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
·Quae impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum.
·Qui est ex Deo, verba Dei audit.
·Quid prodest homini, si universum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur?
·Quam dabit homo commutationem pro anima sua?
·Qui dixerit fratri suo Fatue, reus erit gehennae ignis.
·Qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam.
·Quod Deus coniunxit homo non separet.
·Qui infidelis est in minimo, et in maiori infidelis est.
·Quasi scelus idololatriae est, Deo nolle acquiescere.
·Quaerite Dominum dum inveniri potest, invocate eum dum prope est.
·Qui sequitur iustitiam, diligitur a Domino.
·Qui abscondit scelera sua, non dirigetur; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur.
·Qui diligit disciplinam, diligit et sapientiam.
·Qui offert sacrificium ex substantia pauperis, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui.
·Qui avertit aurem suam ne audiat legem, oratio eius erit exsecrabilis.
·Quasi tempestas impius pertransit.
·Quae non congregas in iuventute, quomodoea habere poteris in senectute.
·Qui pronus est ad misericordiam, benedicetur.
·Qui fratri suo parat foveam, ipse incidet in illam.
·Qui modica spernit, paulatim decidet.
·Qui sibi nequam est, cui bonus erit?
·Quodcunque potest manus tua facere, instanter operare, quia nec opus nec ratio nec sapientia erunt apud inferos, quo tu properas.
·Qui parcit virgae, odit filium.
·Qui timent Deum, non erunt incredibiles verbo illius.