Latin
PROVERBIORUM LIBER, lines 1.1.774-1.1.810
Bede, Proverbiorum Liber 1.1.774-810
Not analysed yet
·Quantumbonum habeat sanitas, ostendit infirmitas.
·Qui succurrere perituro potest, si non succurrat, reus mortis eius erit.
·Qui verbis lenibus potest corrigi, non debet increpatione exasperari.
·Qui casti perseverantet virgines, angelisDeiefficiuntur aequales. �
·Quisquis iugiter tractatut bona aliqua faciat, sine intermissione orat.
·Quaecunque mensuram excedunt, daemonia suggerunt.
·Quantum quis in humilitate et castitate profecerit, tantum Deo appropinquabit.
·Quod omni modo necesse est pati, patienter sustine.
·Quae facere turpe est, etiam dicere turpe est.
·Quanto mens fit divisa ad multa opera, fit minor ad singula.
·Quaemodo quisque legit, haec habiturus erit, seu bona, sive mala, semper habebit ea.
·Quousque homini non displicent mala a se facta, regnant in eo vitia.
·Qui nunquam didicit subesse, nulli potest rite praeesse.
·Quid infeliciusquam conspectafelicitate aliorumaffici? �
·Quod unusquisque non expertus est in semetipso, difficile credit in alio.
·Quis dives? Qui nil cupit. Et quis pauper? Avarus.
·Quod satis est cui contingit, nihil amplius optet.
·Quid stulti proprium? Non posse et velle nocere.
·Quod prudentis opus? Cum possit, nolle nocere.
·Quam prope sit littus, in corde maris labyrinthus!
·Quantum plus valeas, tantum submitte te Christo.
·Qui tibi dat multum, de te quoque quaerit idipsum.
·Quam bonus est Dominus cunctis quaerentibus illum!
·Quam tenebrosus amor quo lucis spernitur auctor!
�
·R
·Regnum tuum, Domine, regnum omnium saeculorum.
·Rectos decet laudatio. �
·Redimet Dominus animas servorum suorum, et non delinquet omnes qui sperant in eo.
·Revela Domino viam tuam, et spera in eum,etipse faciet.
·Recte iudicate, filii hominum.
·Regnum coelorumvim patitur, et violenti rapiunt illud.
·Risus dolore miscetur,et extrema gaudii luctus occupat.
·Responsio mollis frangit iram.
·Regnantibus impiis ruina hominum erit.
·Rex qui sedet in solio iudicit dissipat omne malum intuitu suo.
·Rexqui iudicatin veritate pauperes, thronus eius in aeternum firmabitur.